Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Prīmum
Discipulus dē dīligentiā in litterīs admonitus, frūstrā ait sē monērī, quod aliquam artem mālit dīscere, quam litterās. Cui ars dīscenda sit ingeniō suō apta.
Persōnae:
Adolphus, Beātus.
Adolphus, Beātus.
Adolphus
Mīror ego, quid tibi velīs, tū ferē semper es ōtiōsus, aut garrīs, aut ineptīs.
Beātus
Quid vīs faciam?
Adolphus
Ut litterīs dēs operam dīligenter.
Beātus
Cūr mē istud monēs?
Adolphus
Prō meō in tē amōre, tuāque ūtilitāte.
Beātus
Frūstrā monēs.
Adolphus
Quid ita?
Beātus
Quia nōn est mihi animus in litterīs.
Adolphus
Quid ergō vellēs?
Beātus
Dīscere aliquam artem aptam ingeniō meō.
Adolphus
Iamne cōgitāstī, quaenam ars tibi placeat potissimum?
Beātus
Iam prīdem.
Adolphus
Cūr ergō patrem nōn admonēs?
Beātus
Numquam ausus sum.
Adolphus
Cūr nōn?
Beātus
Vereor, nē mihi īrāscātur.
Adolphus
Rogā praeceptōrem, ut illī dīcat.
Beātus
Immō tē ōrō, mī Adolphe, dīc tū ipse praeceptōrī meīs verbīs: nam verēcundia mē impedit. Faciēsne, quod rogō?
Adolphus
Faciam certē, idque libentissimē. Valdē enim taedet mē vidēre tē adeō remissum.
Beātus
Ō quam mihi grātum fēceris!
Adolphus
Sed praeceptor tē appellābit.
Beātus
Quid tum? Oblāta occāsiō mē audācem reddet ad mentem meam līberē aperiendum.
Adolphus
Rēctē iūdicās.
Beātus
Tū igitur fac prōmissī memineris: deinde renūntiā mihi, quid ille tibi responderit.
Adolphus
Aliōquī essem tibi nūntius inūtilis.
Ēlocūtiō
- Mīrārī aliquem.
- Mīror tē ad mē nihil scrībere.
- Nōn mīrum est, quod frāter tuus nōn faciat prōgressūs maiōrēs in studiīs, quia ferē semper est ōtiōsus, aut garrit, aut ineptit.
- Nōn potuī satis mīrārī.
- Mīror, quid tibi velīs ... nōlīs.
- Quid hoc sibi vult? ... Tū semper es ōtiōsus.
- Domī sedet ōtiōsus.
- Scabiōsus numquam est ōtiōsus ... sententiae ōtiōsae.
- Garrīre nūgās ... garrīre in aurem ... garrientēs nōtandī sunt.
- Garrientium nōmina nōtāta sunt in tabulā ... Quis ita garrit?
- Praeceptor, omnēs meī condiscipulī garriunt et ineptiunt.
- Libēns illud faciam ... nihil faciam libentius.
- Hoc faciō invītus ... volō studeās.
- Ā tenerīs annīs, ab ineunte aetāte dīligenter studuit.
- Robertus hīs sex mēnsibus dīligenter studēbit, litterīs operam dabit.
- Cūr nōn studuistī in mūseō?
- Studēre aliquid facere ... studēre litterīs.
- Cūr mē istud monuistī?
- Monēre aliquem litterīs ... monēre aliquem dē rē aliquā.
- Hoc ūnum tē moneō ... hoc ūnum tē admonitum velim.
- Moneō tē, ut caveās ab illō ... quotiēs ista monitus es? et adhūc cotīdiē eā monēris.
- Moneō tē, prō amōre meō in tē, tuāque ūtilitāte.
- Monēbō ipsum ex mandātō patris ... frūstrā illum monēs.
- Sēdulō quidem et monēs et hortāris, sed frūstrā.
- Nōn est mihi animus litterīs ... nōn amō litterās.
- Habeō animum ā litterīs aliēnum ... abhorreō ā litterīs.
- Capit mē odium vel satiētās studiī.
- Est mihi animus in patīnīs.
- Sit tibi animus.
- Volō dīscere artem aliquam aptam ingeniō meō.
- Didicī hanc artem ūsū ... dīscere ex litterīs alicuius ... dīscere ab aliquō.
- Dīscere ex aliquō aliquid ... dīscere fidibus.
- Ingenium meum linguae graecae nōn est aptum.
- Aptus alicuī reī vel ad aliquid ... calceus aptus pedī vel ad pedem.
- Aptus studiīs.
- Discam artem mēchanicam aptam ingeniō meō.
- Vestis est apta (conveniēns, congrua) patrī.
- Iamne cōgitāstī, quaenam ars tibi placeat potissimum?
- Studia nōn mihi placent ... vāledicam studiīs.
- Mercātūra mihi placet potissimum.
- Nōlō placēre omnibus, quia nec omnēs mihi placent.
- Placet sibi.
- Alterī placet theologia, alterī medicīna.
- Admoneō tē huius reī, hanc rem, dē rē hāc ... admonēre patrem.
- Admonēre aliquem officiī suī.
- Putāvī eā dē rē discipulōs esse admonendōs; vīsum est mihi eā dē rē discipulōs admonēre.
- Admonēre aliquem alicuius reī (sīc dīligentiae, prōmissī, dēbitī).
- Admonērī ab amīcīs ... audēre aciem ... audēre perīculum in apertō.
- Vereor, nē prīnceps īrāscātur mihi ... vereor dīcere ... vereor, ut possim.
- Vereor, nē praeceptor omnia rescīscat.
- Vereor cōnspectum praeceptōris ... vereor cāritātem annōnae.
- Īrāscī alicuī dē aliquō ... īrāscī cum aliquō.
- Nihil commīsī, cūr mihi īrāscāris.
- Vehementer mihi īrātus est ... īnfēnsus est mihi.
- Rogāre aliquem dē aliquā rē ... rogāre aliquem mūtuam pecūniam.
- Rogāre aliquid ab aliquō.
- Rogā praeceptōrem, dīcat patrī tuō tibi nōn esse animum in litterīs.
- Ōrāre aliquem ... ōrāre aliquem multīs et supplicibus verbīs; etiam atque etiam.
- Ōrāre aliquem per Deum ... ōrāre prō aliquō ... ōrāre aliquid ab aliquō.
- Ōrāre aliquem prō salūte alicuius (adōrāre, exōrāre, perōrāre).
- Dīcere verbīs alterius alicuī aliquid.
- Dīcam praeceptōrī verbīs tuīs.
- Dīcere pāce alicuius ... ut pāce tuā dīcam hoc.
- Dīcere prō certō ... Dīc praetōrī verbīs meīs salūtem ... meō nōmine.
- Dīcere vēra ... ex animō: (Addīcere, praedīcere, benedīcere, contrādīcere, ēdīcere propriē est magistrātuum, indīcere, interdīcere, maledīcere).
- Verēcundia impediēbat mē.
- Impedīrī aliquā rē ... morbō, pudōre etc. Quō morbō impedītur? febrī.
- Impedīre aliquem aliquā rē.
- Nihil impediō.
- Pēnsum meum iam absolvissem, nisi Carolus impedīvisset mē.
- Faciēsne, quod rogō?
- Dictūrusne es, quod rogō?
- Dīcam, faciam libentissimē ... haud gravātē faciam ... fēcit gravātim.
- Haud quāquam, fēcit ex animō ... cōnficere, dēficere, efficere, interficere, officere, perficere, reficere, sufficere, benefacere, malefacere, arēfacere, pinguefacere, assuēfacere.
- Taedet mē vidēre tē adeō remissum ... taedet mē huius reī ... taedet mē vītae.
- Taedet mē labōris ... taedet mē hīc diūtius morārī.
- Animus remissus ... remissus animō ... remissum tractāre studia ... mitte mē.
- Āmittō, admittō, committō, dēmittō, dīmittō, dīmittere ōsculō, ēmittō, immittō, intermittō, intrōmittō, omittō, permittō, prōmittō, praetermittō, submittō, remittō, trānsmittō.
- Ō quam grātum fēcistī mihi ... facere alicuī grātum ... facere grātiam alicuī.
- Appellāre aliquem ... blandē appellāre ... appellāre aliquem dē pecūniā.
- Appellāre aliquem nōmine ... compellāre, interpellāre.
- Sī occāsiō sē obtulerit ... ūtī occāsiōne oblātā.
- Āmittere occāsiōnem oblātam.
- Hanc occāsiōnem tibi oblātam nōlī praetermittere.
- Reddere aliquem audācem.
- Reddere alicuī animum.
- Aperuī ipsī mentem meam līberē ... animī meī sēnsūs ipsī exposuī.
- Rēctē iūdicāre ... pessimē iūdicāvit ... iūdicāre dē aliquō.
- Iūdicāre dē rē aliquā inter aliquōs.
- Fac memineris prōmissī.
- Mementō morī ... meminisse alicuius.
- Renūntiā mihi, quid socrus tua responderit ... nē verbum quidem respondit.
- Respondē ad interrogāta.
- Nūntius inūtilis.
- Frāter tuus mihi herī fuit nūntius trīstis.