Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Secundum
Discipulus īnfēlīciōre ē ingeniō docētur, quibus adminiculīs ad ērūditiōnem fiat prōgressus. Virtūtis studium nōn parum ad ērūditiōnem adipīscendam cōnfert. Quī virtūtis ratiōnem habet, dōtibus animī augētur ā Deō.
Persōnae:
Beātus, Canūtus.
Beātus, Canūtus.
Beātus
Vīsne permanēre in istā ignōrantiā?
Canūtus
Avertat Deus.
Beātus
Quid igitur faciēs?
Canūtus
Dā mihi super hāc rē cōnsilium, quaesō.
Beātus
Imprīmis Deum saepissimē et ex animō precāre: deinde semper attentus estō: hoc est, dīligenter audītō, quidquid docētur, sīve praeceptor loquitur, sīve aliquid reddunt condiscipulī tuī: postrēmō cāritātem dīligenter cole.
Canūtus
Quibus modīs?
Beātus
Nēminem neque laedītō neque offendītō: nēminī invīdetō, nēminem odiō habētō: sed contrā, omnēs dīlige tamquam frātrēs, ac bene omnibus, quoad poteris, facitō.
Canūtus
Quid illa mihi cōnferent ad studiōrum prōfectum?
Beātus
Plūrimum.
Canūtus
Quōmodō?
Beātus
Sīc enim Deus tibi illūminābit ingenium: memoriam et cēterās animī dōtēs augēbit: dēnique studia tua ita prōmovēbit, ut maiōrēs in eā rē prōgressūs in diēs faciās.
Canūtus
Cōnsilium mihi sānē dās optimum. Utinam in Deī ipsius glōriam ūtī perpetuō valeam, tibīque aliquandō referre grātiam.
Beātus
Nōn optō, ut mihi aliquid grātiae eō mōre referās, nisi ut Deum saepenumerō laudēs, studiaque honesta semper prōsequāris, atque ita ad dīvīnārum litterārum cognitiōnem tandem perveniās.
Ēlocūtiō
- Permanēre in ignōrantiā.
- Ēlēctī nōn permanent in peccātīs suīs.
- Multī discipulī permānsērunt in ignōrantiā ... neglegentiā et nēquitiā.
- Permanēre in amīcitiā ... in sententiā suā.
- Permanēre in officiō ... Chrīstiānī fuērunt cōnstantēs.
- Deus avertat ... āvertere furōrem alicuius ... āvertere rem aliquam.
- Dare alicuī cōnsilium dē rē aliquā.
- Quid dedit tibi cōnsiliī?
- Quī dedit cōnsilium tibi, nōn ēventum, sed fidem praestāre dēbet.
- Dare alicuī reī colōrem.
- Abdere, addere, super addere, condere, abscondere, dēdere, indere, obdere, perdere, reddere, subdere, trādere.
- Precārī Deum ex animō ... precārī bonās precēs.
- Precārī aliquid ab aliquō.
- Discipulī estōte attentī ... verberābiminī ... luētis poenam ... dabitis poenās.
- Tū nōn es attentus ... attentus ad rem ... nōn fuī ad eam rem attentus.
- Attendere alicuī reī ... attendere animum ... audīte animō attentō.
- Nimium ad rem in senectā attentī sumus.
- Quidquid docētur, audiam ... audīre praeceptōrem docentem.
- Audīre ā, dē, ex aliquō aliquid ... audīre dē aliquō aliquid ... audīre aliquem.
- Docēre aliquem aliquid.
- Quis tē hoc docuit? ... addocēre, dēdocēre, ēdocēre.
- Audīvī praeceptōrem loquentem ... cum praeceptor loquitur, discipulī taceant.
- Multa locūtus est.
- Condiscipulī tuī reddunt aliquid latīnē.
- Reddere litterās alicuī ... reddere ratiōnem.
- Colere cāritātem ... pietātem ... aliquem ... agrum.
- Accolere, excolere, incolere, recolere.
- Laedere aliquem... laedere dictīs... factō... laedere fāmam alicuius.
- Offendere aliquem ... offendere caput ad parietem ... ad lapidem.
- Invīdēre alicuī ... invīdēre alicuī aliquid.
- Habēre aliquem odiō.
- Odium capitāle ... odium intestīnum ... odium occultum.
- Dīligere omnēs Chrīstiānōs tamquam frātrēs.
- Dīligere aliquem mūtuō ... valdē, ūnicē dīligere ... benefacere omnibus.
- Istī librī mihi nihil cōnferent ad prōfectum studiōrum.
- Prōfectum facere ... Firmiōrēs in litterīs prōfectūs alit aemulātiō.
- Cōnferre sermōnēs inter sē et cum aliquō ... cōnferre ratiōnēs.
- Cōnferre sē ad aliquem ... ad hostēs ... cōnferre cūrās et cōgitātiōnēs omnēs in rem aliquam.
- Cōnferre sē ad theolōgiam, philosophiam, iūrisprūdentiam, medicīnam.
- Dare operam medicīnae.
- Cōnferre sē in fugam ... in pedēs.
- Ō Iēsū, illūminā mihi ingenium meum.
- Augēre rem aliquam.
- Patris in nōs amōrem, quibuscumque poterimus rēbus, augēbimus.
- Dare dōtem fīliae.
- Prōmovēre studia alicuius.
- Spērō mē prōmōtum īrī futūrō perīculō pāschālī.
- Facere prōgressūs ... prōgressū temporis.
- Maiōrēs fēcissem in studiīs prōgressūs, nisi morbō impedītus fuissem.
- Philosophī numquam in studiīs tantōs prōgressūs facere potuissent.
- Dare alicuī cōnsilium optimum.
- Ūtī cōnsiliō ... scit ūtī forō, hoc est, nōvit sē accommodāre rēbus gerendīs.
- Ūtī operā alicuius ... ūtī patientiā incrēdibilī ... ūtar tē teste ... ūtī rē aliquā.
- Valēre auctōritāte ... valēre memoriā ... pollēre memoriā.
- Valēre nihil.
- Referre alicuī grātiam ... Nōn optō, ut mihi aliquid grātiae referās.
- Referre alicuī aliquid acceptum.
- Laudāre Deum saepenumerō.
- Prōsequī studia honesta ... prōsequī aliquem laude, amōre.
- Pervenīre ad vēram Deī cognitiōnem.
- Pervenīre ad annum quīnquāgēsimum sextum.
- Pervenīre ad aurēs ... ad manūs ... fāma ad nōs pervēnit.
- Allātum est mihi, ad mē.