Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Tertium

Hīc probī adulēscentis admonitiō contemnitur ab improbō. Scientia rēs inaestimābilis. Misericordia. Bona externa perdunt multōs. Dīvitiae sunt Deī dōnum, virtūtis et scientiae possessiō. Mēns bona.

Persōnae:
Carolus, Dēmētrius.
Carolus
Quandō repetēs lūdum litterārum?
Dēmētrius
Nesciō.
Carolus
Cūr dē hāc rē patrem nōn admonēs?
Dēmētrius
Quid putās mē cūrāre?
Carolus
Parum admodum, ut crēdō.
Dēmētrius
Profectō vērum dīcis.
Carolus
Satis est sīgnī tē nōn amāre litterās.
Dēmētrius
Sciō legere, scrībere, gallicē loquī, saltem mediocriter; quid opus est mihi tantā scientiā? Ego plūra sciō quam amīcī meī.
Carolus
Ō miserum adulēscentem! Sīccine rem contemnīs inaestimābilem?
Dēmētrius
Quid tū sīc exclāmās? Unde tibi videor miser?
Carolus
Amīce, nūlla tibi ā mē orta est iniūria; quod enim tibi dīxī, nōn est convīcium, nē tū in malam partem accipiās: sed miseror, quia id contemnīs, quod fēlīcitātem parit.
Dēmētrius
Lucrum, dīvitiae, voluptās fēlīcitātem pariunt.
Carolus
Immō ista multīs fuērunt exitiō: tametsī dīvitiae sunt dōnum Deī, nec nocent nisi iīs, quī abūtuntur: vērum enim vērō nūlla est hominī pretiōsior possessiō quam virtūs et rērum honestārum cognitiō.
Dēmētrius
Vīs igitur cōntiōnārī, ut videō.
Carolus
Utinam sacrās cōntiōnēs audīvissēs dīligenter.
Dēmētrius
Hem, obtundīs mē, numquid vīs?
Carolus
Ut bonam mentem det tibi Deus.
Dēmētrius
Ea fortasse tibi est magis opus quam mihi. Valē.

Ēlocūtiō