Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quīntum Decimum

Oblātā occāsiōne quīdam prōfectus sermōnem ad parvulī captum, docendī grātiā, accommodat. Exemplum est, quod nūlla bene agendī occāsiō, praesertim in docendō, sit praetermittenda.

Persōnae:
Paulus, Renātus.
Paulus
Quid rīdēs?
Renātus
Nesciō.
Paulus
Nescīs? Māgnum sīgnum stultitiae.
Renātus
Mē igitur stultum vocās?
Paulus
Minimē vērō: sed dīcō tibi, argūmentum esse stultitiae, cum quis rīdeat, et rīdendī causam nesciat.
Renātus
Quid est stultitia?
Paulus
Sī dīligenter ēvolverīs Catōnem tuum, istud quod quaeris, inveniēs.
Renātus
Nunc nōn habeō meum Catōnem, et volō aliam rem agere.
Paulus
Quod habēs negōtium?
Renātus
Est mihi ēdīscendum aliquid dē Logicā.
Paulus
Et interim quaeris fābulārī, ineptule.
Renātus
Dīc mihi, quaesō, dē stultitiā in Catōne.
Paulus
« Stultitiam simulāre locō, prūdentia summa est ». Annōn haec didicistī?
Renātus
Immō, sed nōn recordābar.
Paulus
Cum domī eris, īnspice librum tuum.
Renātus
Ō quantās grātiās agō tibi! ego prōpōnam alicuī istam quaestiōnem, quī nōn poterit mihi respondēre: et sīc erit victus.
Paulus
Tacē, iuvenis, tacē, et studē, nē vapulēs.
Renātus
Nōn multum cūrō: ego ferē teneō praelēctiōnem.
Paulus
Nisi tacēs, dīcam alterī ā praefectō, quī tē statim nōtābit.
Renātus
Manē, manē, nihil dīcam amplius.
Paulus
Sed mementō id quod dīxī tibi.
Renātus
Quid est?
Paulus
Nē rīdeās umquam sine causā.
Renātus
Sed rīdēre nōn est malum.
Paulus
Nōn dīcō istud.
Renātus
Quid, igitur?
Paulus
Stultum est sine causā rīdēre.
Renātus
Nunc intellegō.
Paulus
Recordāre, saepe.

Ēlocūtiō