Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Sextum Decimum
Quīdam occupātus in merendā monētur īnstāre praelēctiōnis tempus: Sīc iuvenēs studiōsōs mūtua decet admonitiō.
Persōnae:
Renātus, Sigfrīdus.
Renātus, Sigfrīdus.
Renātus
Audīstine horologium?
Sigfrīdus
Dūdum sonuit.
Renātus
Dīnumerāstī hōrās?
Sigfrīdus
Dīnumerāvī.
Renātus
Quota est?
Sigfrīdus
Ferē dīmidia quārta.
Renātus
Īnstat igitur praelēctiōnis tempus: fac ut parātus sīs.
Sigfrīdus
Ubi merendam perēderō, ecce mē parātum.
Renātus
Cūr merīdiē nōn affuistī nōbīscum?
Sigfrīdus
Prōdieram cum bonā veniā praeceptōris.
Renātus
Sed interim sum tibi impedīmentō?
Sigfrīdus
Nihil impedīs: nē bolum quidem perdidī interpellātiōne tuā.
Renātus
Bene habet: perge, sed mātūrā.
Ēlocūtiō
- Audīstine horologium?
- Dūdum sonuit septima.
- Vōx hominem sonat.
- Quid sonat haec vōx?
- Dīnumerāre hōrās.
- Quota hōra est? ... dīmidia quārta ... duodecima ...
- Īnstat decima.
- Ille īnstat factum (esse) ... īnstat mihi perīculum ab illō.
- Iam iam audīta est hōra.
- Īnstāre, ut, nē.
- Fac, (ut) sīs parātus.
- Adesse alicuī.
- Prōdīre cum veniā praeceptōris ... prōdīre in cōnspectum alicuius.
- Prōdīre in lūcem ... prōdīre obviam alicuī.
- Esse alicuī impedīmentō ... Tū nōbīs omnibus es impedīmentō.
- Impedīs nōs omnēs.
- Perdidī nē bolum quidem interpellātiōne tuā.
- Bene habet.
- Perge, sed mātūrā.