Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Septimum Decimum
Discipulus languēns parentum dēsīderiō retinētur ā praeceptōre et ā condiscipulīs, nē domum abiēns perdat tempus, admonētur.
Persōnae:
Sigismundus, Titus.
Sigismundus, Titus.
Sigismundus
Quid tēcum cōgitās Tīte?
Titus
Libenter īrem domum.
Sigismundus
Quid eō?
Titus
Ut mē hīs diēbus parumper recreārem cum mātre.
Sigismundus
Quid obstat, quō minus eās?
Titus
Praeceptor nōn vult permittere.
Sigismundus
Melius tibi cōnsulit quam ipse putās.
Titus
Quōmodō?
Sigismundus
Nam intereā perderēs multum temporis et cum redīssēs, dolērēs. Nōnne vērum dīcō?
Titus
Profectō sīc est.
Sigismundus
Manē igitur, sī sapīs.
Titus
Parēbō tuō cōnsiliō: quia mihi rēctum vidētur.
Sigismundus
Nōllem sciēns malum tibi cōnsilium dare. Atque utinam, quod suādeō, succēdat tibi prosperē.
Titus
Spērō ita fore, Deō volente.
Ēlocūtiō
- Cōgitāre aliquid sēcum ... mēcum ... cōgitō ... in animō cōgitō ... Animō mēcum cōgitō.
- Coepī egomet mēcum sīc cōgitāre.
- Hoc cōgitō diēs noctēsque ... hāc dē rē cōgitō diēs noctēsque.
- Īre domum.
- Domus māgna ... lūculenta ... magnifica ... ruīnōsa ... collapsa.
- Recreāre sē cum aliquō.
- Recreārī litterīs alicuius ... recreāre litterīs aliquem.
- Praeceptor nōn vult permittere, ut eam domum.
- Cōnsulere alicuī ... bene ... male ... cōnsulere aliquem.
- Cōnsulere salūtī suae.
- Parentēs melius cōnsulunt līberīs quam ipsī putant.
- Cōnsulō tē doctum ... tibi cōnsulō, dum tua cūrō.
- Perdere tempus ... perdere tempus comissātiōnibus, lūsū, nūgīs.
- Habēre temporis ratiōnem.
- Doleō, quod ... doleō vicem eius.
- Doleō ab oculīs ... ex capite, ā capite.
- Sī sapiissēs, mānsissēs et fugam nōn arripuissēs.
- Parēre cōnsiliō alicuius.
- Cōnsilium tuum mihi vidētur rēctum.
- Scientēs cōnsilium malum nōn dedimus.
- Quī cōnsilium dat, nōn ēventum, sed fidem praestāre dēbet.
- Quod suāsistī, successit mihi prosperē.
- Rēs successit ex vōtō.
- Nōn succēdet.
- Spērāmus fore, Deō volente.
- Spērō fore, ut dīscās quae in scholā audīvistī.
- Spērō hās litterās ab eō lēctum īrī.