Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Quīnquāgēsimum Tertium

Magister ad prandium invītātus excūsātiōnem mittit.

Persōnae:
Albertus, Magister.
Albertus
Praeceptor, pater tē invītat ad prandium, sī tibi placet.
Magister
Estne sōlus?
Albertus
Sōlus, opīnor, praeter domesticōs.
Magister
Excūsā mē illī, iam enim aliunde invītātus sum. Age tamen illī meīs verbīs grātiās.
Albertus
Numquid vīs aliud?
Magister
Nihil, nisi ut mātūrē ad scholam redeās.
Albertus
Mātūrē, iuvante Deō.

Ēlocūtiō