Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Duodēquīnquāgēsimum

Lūdovīcus Michaēlis vult dictāta dēscrībere. Michaēl permittere nōn audet, nē ā praeceptōre arguātur. Nec fallendum, nec mentiendum est. Praestat discipulum timidiōrem esse, quam audāciōrem.

Persōnae:
Lūdovīcus, Michaēl.
Lūdovīcus
Quid agis?
Michaēl
Scrībō.
Lūdovīcus
Quid scrībis?
Michaēl
Dēscrībō dictāta praeceptōris.
Lūdovīcus
Quaenam?
Michaēl
Hesterna.
Lūdovīcus
Quid? Nōn affuistī?
Michaēl
Immō affuī: sed nōn potuī magistrum dictantem assequī.
Lūdovīcus
Quae rēs tē impedīvit?
Michaēl
Quod satis commodē nōn sēdī.
Lūdovīcus
Vēnistī ergō sērō.
Michaēl
Istud est.
Lūdovīcus
Cēdō commentārium tuum, egomet tibi scrībam.
Michaēl
Quid faciam lucrī?
Lūdovīcus
Ego citius quam tū dēscrībam: post lūdēmus ūnā, ut concessit praeceptor. Dā, inquam, libellum tuum.
Michaēl
Libenter id quidem facerem, sed nōn audeō.
Lūdovīcus
Quid timēs?
Michaēl
Ēdictum praeceptōris.
Lūdovīcus
Quod mihi ēdictum narrās?
Michaēl
Nescīs eum vetuisse, nē quis sine permissū eius alterī scrīberet?
Lūdovīcus
Id ego probē meminī: sed unde hōc sciet?
Michaēl
Rogās? Cum, ēmendandī causā, scrīptūrae ratiōnem exiget, tum capiar. Nōvit enim manum meam: praetereā neque mentiendum, neque fallendum est.
Lūdovīcus
Verbō Deī utrumque vetātur.
Michaēl
Quid ergō respondēbō praeceptōrī, cum ille negāverit mē ista scrīpsisse?
Lūdovīcus
Nōn eō rēs ēvādet, spērō.
Michaēl
Nōlō tuā spē tantum subīre perīculum.
Lūdovīcus
Vah! nimium timidus es: numquam rem faciēs.
Michaēl
At tū forsitan audācior.
Lūdovīcus
Tū igitur scrībe quantum vīs, ego ad lūdendum mē cōnferō.
Michaēl
Abī quaesō: iam ūnam pāginam dēscrīpsissem, nisi mē interpellāssēs.
Lūdovīcus
Interim aliquid prōficimus, dum Latīnē fābulāmur.

Ēlocūtiō