Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quīnquāgēsimum Septimum

Dīligentiae laus.

Persōnae:
Vincentius, Augustīnus.
Vincentius
Cūr hodiē nōn lūsistī nōbīscum?
Augustīnus
Nōn erat mihi lūdendī spatium.
Vincentius
Quid habēbās negōtiī?
Augustīnus
Nōn absolverem pēnsum meum.
Vincentius
Quod pēnsum?
Augustīnus
Dīmidium exemplār fuit mihi perscrībendum.
Vincentius
Perfēcistīne?
Augustīnus
Perfēcī.
Vincentius
Laudō tuam dīligentiam, lūdēs aliās ōtiōsē.
Augustīnus
Cum voluerit Deus.
Vincentius
Rēctē dīcis; nam absque voluntāte eius fierī nihil potest.

Ēlocūtiō

FĪNIS LIBRĪ SECUNDĪ