Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Nōnum
Liber inventus redditur dominō suō. Summō iūre nōn est semper agendum. Lēgēs scholasticae. Lēgēs aequitāte regendae. Causa sine perīculō. Petitur grātiae relātiō. Exemplum hoc est cāritātis.
Persōnae:
Iōannēs, Leō.
Iōannēs, Leō.
Iōannēs
Nōnne hic liber tuus est?
Leō
Ostende mihi: agnōscō meum, ubi invenistī?
Iōannēs
In auditōriō nostrō.
Leō
Agō tibi grātiās, quod eum collēgistī.
Iōannēs
Atquī nunc nōtandus essēs, sī summō iūre vellem tēcum agere.
Leō
Ipsae etiam lēgēs cupiunt, ut iūre regantur.
Iōannēs
Quō iūre reguntur lēgēs nostrae?
Leō
Aequitāte et praeceptōris arbitriō, nempe quī nōbīs eās prīvātim condiderit: praetereā nōn solet tam sevērus esse in eō, quod vel neglegentiā vel oblīviōne peccātum est.
Iōannēs
Sīc saepe expertus sum, sed quōquō modō peccāveris, dīcenda erit causa cōram observātōre.
Leō
Nōn timeō causam dīcere, ubi nihil est perīculī.
Iōannēs
Taceō.
Leō
Sed quaesō quid opus est, ut id sciat observātor? Hoc enim Deus nihil offēnsus est.
Iōannēs
Age, cēlābō.
Leō
Bene faciēs.
Iōannēs
Sed hēus, mementō pār parī referre, sī forte mihi acciderit aliquod dēlictum eiusmodī.
Leō
Aequum bonum dīcis: meminērō.
Ēlocūtiō
- Ostendere alicuī aliquid ... ostendere dē excelsō locum aliquem alicuī.
- Ostendere sē virum.
- Hoc sīgnō agnōscō librum meum.
- Invēnī librum tuum in auditōriō.
- Invenīre hoc nōn possum in librō tuō.
- Invenīre remedium alicuī malō.
- Inventus est in culpā.
- Invenītur apud auctōrēs vel in auctōribus.
- Ille prīmus hoc invēnit ... ille auctor est huius reī.
- Agere grātiās alicuī.
- Colligere librum.
- Colligere exercitum ... cōnfligere, cōnficere, cōnscrībere, īnstruere, exercitum.
- Colligere sē ... colligere animum ... colligere, cōgere, petere stipem.
- Colligere vāsa.
- Nōtāre aliquem ... nōtāre aliquem crētā ... nōtāre carbōne.
- Agere summō iūre cum aliquō ... agere lēge cum aliquō ... agere paenitentiam.
- Agere partēs alicuius ... agere rēs aliās.
- Nōn mē latent lēgēs nostrae scholasticae ... nōn ignārus sum lēgum.
- Nescīs lēgēs nostrās.
- Regere iūre ... regere rempūblicam ... reguntur omnia nūtū et arbitriō Deī.
- Omnia hīc reguntur aequitāte et arbitriō prīncipis.
- Condere lēgēs ... condere litterās in aliquō locō ... condere urbem.
- Ab aevō conditō.
- Iūdex sevērus.
- Peccāre ignōrantiā ... oblīviōne ... peccāre in aliquem, in aliquā rē.
- Dīcere causam cōram aliquō ... dīcere causam prō aliquō.
- Quid timēs causam dīcere, ubi nihil est perīculī?
- Perīculum est in morā ... perīculum est, nē.
- Nihil perīculī est tibi ab illō.
- Loquere audācter, nihil perīculī tibi ā mē metuendum.
- Nōn opus est, ut tū sciās.
- Offendere aliquem ... offendere aurēs alicuius.
- Cēlāre aliquem aliquid.
- Cēlāre aliquid ... fugitīvum.
- Pār parī referre ... paria repōnere.
- Aequum bonum dīcere.