Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Octāvum
Quaeritur liber per oblīviōnem relictus. Arguitur neglegentiae, quī relīquit.
Persōnae:
Herāldus, Iōsēphus.
Herāldus, Iōsēphus.
Herāldus
Vīdistine librum meum?
Iōsēphus
Quem librum quaeris?
Herāldus
Cicerōnis epistulās.
Iōsēphus
Ubi relīquistī?
Herāldus
Oblītus eram in auditōriō.
Iōsēphus
Tua fuit neglegentia.
Herāldus
Fateor: sed interim indicā, sī quem sciās accēpisse.
Iōsēphus
Cūr nōn adīs praeceptōrem? Solet enim, ut scīs, quae ā nōbīs relicta sunt, aut ferre in mūsēum, aut alicuī dare, quī reddat.
Herāldus
Bene monēs. Ō mē oblīviōsum, cuī istud in mentem nōn vēnit.
Ēlocūtiō
- Librum tuum, quem quaeris, nōn vīdī.
- Hīs oculīs vīdī tē.
- Relinquere aliquem ... cōnsuētūdinem.
- Brevī mē praesentem vidēbis.
- Febris eum relīquit.
- Oblīvīscī alicuius reī ... aliquam rem.
- Oblītus sum librum meum in lūdō ... in aedibus.
- Tua fuit neglegentia.
- Indicā, sī quem sciās accēpisse librum meum.
- Adīre aliquem ... adībō praeceptōrem hāc dē rē.
- Numquam adeō praeceptōrem, quīn ab ipsō abeam doctior.
- Ego dedī ā tē relicta in scholā Petrō, ut redderet tibi.
- Mihi oblīviōsō hoc nōn vēnit in mentem.