Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Decimum

Lūdovīcus et Maximiliānus suōs sibi mūtuō librōs enumerant. Legendī interdum librī extrāōrdināriī: praestat sērō quam numquam dīscere.

Persōnae:
Lūdovīcus, Maximiliānus.
Lūdovīcus
Habēsne multōs librōs?
Maximiliānus
Nōn admodum.
Lūdovīcus
Sed quōs habēs?
Maximiliānus
Rudimenta grammaticae, colloquia scholastica, Terentium, Vergīlium, Horātium, epistulās Cicerōnis cum vernāculā interpretātiōne, Catōnem, Lexicon, Testāmentum Novum et catēchēseōs librum, praetereā librum chartāceum ad scrībendum dictāta praeceptōris. Tū vērō quōs habēs?
Lūdovīcus
Omnēs habeō, quōs enumerāstī, praeter Catōnem, Terentium et Cicerōnis epistulās. Cūr enim librōs habeam, quī nōn praeleguntur in scholā nostrā.
Maximiliānus
At ego, dum sumus ōtiōsī, legō interdum illōs: ut semper aliquid addiscam novī, praesertim in linguā latīnā, et honestātis mōribus.
Lūdovīcus
Prūdenter facis, mī Maximiliāne. Ō, mē miserum! quī numquam didicī quid sit studiōsum esse!
Maximiliānus
Disce igitur. Praestat enim sērō, quam numquam dīscere.

Ēlocūtiō