Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Ūndecimum

Liber commodātō petitur, isque impetrātur, sed ab aliō quōdam repetendus. Beneficiō nōn abutendum.

Persōnae:
Mīchael, Norbertus.
Mīchael
Vīsne mihi commodāre tuum Horātium?
Norbertus
Volō equidem, modo illum repetās ā Conrādō, cui ūtendum dedī.
Mīchael
Quō sīgnō vīs repetam?
Norbertus
Nempe hoc, quod eius habeō epistulās.
Mīchael
Id mihi satis est.
Norbertus
Sed quandō reddēs?
Mīchael
Cum dēscrīpserō contextum in trēs aut quattuor praelēctiōnēs.
Norbertus
Mātūrā igitur: nē meō studiō incommodēs.
Mīchael
Mātūrābō.
Norbertus
Sed heus tū, cavē maculēs: aliōquīn aegrē commodābō posthāc.
Mīchael
Nempe indignus essem beneficiō.

Ēlocūtiō