Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Vīcēsimum Prīmum
Magister ā discipulō interrogātus, respondet hūmāniter. Bonus praeceptor bene optat discipulīs. Rēgula citrā exceptiōnem vix ūlla est. In dubiīs grammaticīs cōnsulendae sunt rēgulae. Studiōsus doctōs ad imitandum observāre dēbet. Praeclāra opera longiōre tempore indigent. Experientia. Patrum indoctōrum stultitia. Tempus exspectandum. Scientia māgnīs labōribus comparātur. Exemplum bonī praeceptōris et discipulī studiōsī.
Persōnae:
Iacōbus, Praeceptor.
Iacōbus, Praeceptor.
Iacōbus
Praeceptor, licetne pauca?
Praeceptor
Loquere, quidquid vīs.
Iacōbus
Cum interdum dīcis alicui nostrum, ubī est follis? Vel cedō follem: nōn appāret, utrum follis sit masculīnī an fēminīnī generis.
Praeceptor
Nōn appāret, fateor: quid tum?
Iacōbus
Unde igitur scīre possumus?
Praeceptor
Cūr mē dē hōc numquam rogātis?
Iacōbus
Tam multa tam saepe interrogāmus, ut vereāmur, nē tibi molestī sīmus.
Praeceptor
Contrā, eō magis amō vōs, quō mē rogātis saepius. Quid enim magis cupiō, quam ut aliquandō vōs videam et optimōs et doctissimōs?
Iacōbus
Habēmus grātiam maximam, praeceptor hūmānissime. Dīc, quaesō, follis cuius generis est?
Praeceptor
Masculīnī.
Iacōbus
At ego potius fēminīnī dīxerim.
Praeceptor
Quam ob rem?
Iacōbus
Quia huiusmodī est pellis, quod est in rudīmentīs prō exemplō positum.
Praeceptor
Nōn abs rē id coniciēbās. Nam « is » fīnīta, quāle est pellis, māgnā ex parte fēminīna sunt.
Iacōbus
Nōn igitur omnia.
Praeceptor
Vix ūlla est tam generālis rēgula, quae exceptiōne careat. Follis igitur sub exceptiōnem cadit: quia masculīnī generis est. Sīc aliquot alia, ut ignis, piscis, axis etc.
Iacōbus
Sed unde illa dīgnōscam?
Praeceptor
Facile cognōscēs, cum pervēneris ad grammaticae rēgulās. Sed interim latīnē loquentēs attentē observā, tēque ad eōrum imitātiōnem dīligenter accommodā.
Iacōbus
At istud longum est, praeceptor.
Praeceptor
Nōn fiunt nisi longō tempore praeclāra aedificia.
Iacōbus
Experientia nōs istud docet. At pater meus vellet mē annuō spatiō doctum vidēre.
Praeceptor
Ego vērō istud ūnīus diēī spatiō vidēre vellem. Sed quid agās? Omnibus in rēbus exspectandum tempus est. Pater tuus, quia nōn didicit litterās, nescit, quid doctrīna valeat, neque quantīs labōribus comparētur.
Iacōbus
Vērum dīcis: sed quid illī respondēbō, cum apud mē conquerātur dē temporis longī spatiō in dīscendīs litterīs?
Praeceptor
Docēbō inter cēnandum, nunc ītō lūsum cum ceterīs, ut mē in mūsēum recipiam.
Iacōbus
Ignōsce mihi, quaesō, praeceptor, quod tē interpellāverim.
Praeceptor
Nihil mē interpellāstī: nōn enim occupātus eram. Praetereā, sī tē audīre mihi molestum fuisset, nōnne poteram tē in aliud tempus reicere?
Iacōbus
Tuō iūre id poterās.
Praeceptor
Abī igitur.
Ēlocūtiō
- Licetne pauca?
- Licetne mihi nunc deambulāre?
- Loquere quid velīs, sed quam poteris tardissimē.
- Dīcere alicui aliquid ... vel ad aliquem.
- Dīxī alicui vestrum.
- Cedō librum ... indicem verbōrum.
- Rogāre aliquem dē rē aliquā ... vel aliquid ... hoc tē rogō.
- Interrogāre multa, retinēre pauca.
- Interrogābō tē dē singulīs ...
- Frāter tuus interrogātus est dē multīs, sed nihil appositē respondit.
- Vereor, nē molestus sim tibi.
- Metuimus perīculum, verēmur etiam virtūtem.
- Prae sē ferre ... amōrem, benevolentiam.
- Eō magis amat praeceptor discipulōs, quō saepius rogant.
- Nihil magis parentēs cupiunt, quam ut aliquandō līberōs suōs videant probōs.
- Cupiunt parentēs hoc fierī, i.e. ut hoc fīat.
- Dēbēmus omnēs Deō grātiam.
- Det tibi Deus bonam voluntātem.
- Faciat Deus, ut beneficiīs prīncipis in nōs collātīs bene ūtāmur.
- Estne haec vōx in rudīmentīs vestrīs prō exemplō posita?
- Unde hoc conicis, colligis?
- Ex tuā nātūrā conicis aliās.
- Vix ūlla rēgula tam generālis est, quae careat exceptiōne.
- Hoc vocābulum cadit sub exceptiōnem.
- Custōs attentē observat latīnē loquentēs.
- Accommodāre sē ad imitātiōnem alicuius.
- Accommodāre sē ad nūtum alicuius.
- Praeclāra aedificia nōn fiunt, nisi longō tempore.
- Experientia, quae magistra rērum est, mē hoc docuit.
- Pater meus annuō spatiō velit mē vidēre doctum.
- Philippus spatiō trium quattuorve annōrum nōn fiet doctor.
- Spatiō ūnīus diēī haec memoriae mandāre nōn possum.
- Multōrum discipulōrum parentēs quia nōn didicērunt litterās, nesciunt, quid valeat doctrīna.
- Comparāre sibi ērudītiōnem multīs vigiliīs et labōribus.
- Quid mihi nunc respondēs? Ad hoc ... respondē patrī.
- Discipulī plērumque conqueruntur dē sēveritāte praeceptōrum.
- Conquerī dē rē aliquā ... ob aliquid vel aliquid.
- Māter mea conquesta est dē sēveritāte praeceptōris.
- Īre lūsum ... īre captum piscēs.
- Recipere sē domum ... in mūsēum.
- Ignōscere scelerī alicuius ... alicui scelus.
- Ignōsce mihi, domine, quod interpellāverim tē.
- Interpellāre aliquem īdem est ac interrumpere aliquem.
- Māter est occupāta ... ligna dispōnendō ... in lignīs dispōnendīs.
- Molestum est mihi audīre istum nūgātōrem.
- Reicere in tempus aliud et commodius.
- Reiecit comes rūsticum in tempus aliud.