Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Vīcēsimum Secundum
Paedagōgus ā puerō ratiōnem studiī exigit: reddit puer alacriter: Admonētur, ut ā mendāciō caveat. Formula ad verbōrum dēclīnātiōnem puerīs breviter indicandam, postquam exempla generālia didicerint.
Persōnae:
Paedagōgus, Lambertus.
Paedagōgus, Lambertus.
Paedagōgus
Esne parātus ad reddendam studiī tuī ratiōnem?
Lambertus
Parātus, ut mihi videor.
Paedagōgus
Redde igitur, et estō praesentī animō.
Lambertus
Hōc mātūtīnō tempore prīmum prōnūntiāvimus carmen ex Catōne: deinde eius interpretātiōnem latīnē reddidimus: postrēmō bīnī tractāvimus singulās partēs ōrātiōnis cum attribūtīs et sīgnificātiōne.
Paedagōgus
Rēctene fēcistī officium tuum?
Lambertus
Putō mē satisfēcisse praeceptōrī māgnā ex parte.
Paedagōgus
Vide, nē mentiāris. Nam ego illum percontābor.
Lambertus
Ut vīs, praeceptor: nihil hāc in rē metuō.
Paedagōgus
Age, pergāmus. Merīdiē quid est vōbīs reddendum?
Lambertus
Dēbēmus dēclīnāre verbum possum, latīnē et germānicē.
Paedagōgus
Nihil praetereā?
Lambertus
Nihil.
Paedagōgus
Ego tē istud aliās docuī: Nōnne tenēs memoriā?
Lambertus
Nōn ausim affirmāre, dōnec tentāverō.
Paedagōgus
Dēclīnā in prīmās persōnās: cetera tibi erunt facillima.
Lambertus
Indicātīvus: possum, ich kann; poteram, ich konnte; potuī, ich habe gekonnt; potueram, ich hatte gekonnt; poterō, ich werde können; Imperātīvus deest. Optātīvus, utinam possim, ach, dass ich könnte; utinam possem, ach, dass ich könnte; utinam potuissem, ach, dass ich gekonnt hätte. Subiūnctīvus: ut possim, dass ich könne; ut possem, dass ich könnte; quamvīs potuerim, obwohl ich gekonnt habe; quamvīs potuissem, obwohl ich gekonnt hätte; cum potuerō, wann ich gekonnt haben werde.
Paedagōgus
Dēclīnā tōtum īnfīnītīvum.
Lambertus
Īnfīnītīvī modī praesēns et praeteritum imperfectum, posse können; praeteritum perfectum et plūsquamperfectum, potuisse, gekonnt haben. Cetera dēsunt.
Paedagōgus
Cūr hoc verbum, possum, caret futūrō indēfīnītō, cūr item participiō in « rūs »?
Lambertus
Quia nōn habet supīnum.
Paedagōgus
Quid tum?
Lambertus
Illae enim vōcēs ā supīnō formārī solent.
Paedagōgus
Dā exemplum in aliquō verbō integrō.
Lambertus
Ut ā supīnō « lēctum » fit lēctūrus, et ā lēctūrus fit lēctūrum esse.
Paedagōgus
Rēctē sānē. Sed cūr praetermīsistī participium praesēns quod dērīvātur ā verbō possum, cum sit in ūsū, potēns, potentis?
Lambertus
Quia ut saepe nōs docuistī potēns nōn est participium, licet ā verbō possum veniat.
Paedagōgus
Quid ergō est?
Lambertus
Nōmen adiectīvum.
Paedagōgus
Probē meministī, utinam sīc pergās semper.
Lambertus
Spērō in diēs meliōra, per Deī grātiam.
Paedagōgus
Ego quoque item tēcum spērō. Nunc restat, ut dīcās praeteritum cum prōle.
Lambertus
Potuī, potueram, potuerim, potuerō, potuissem, potuisse.
Paedagōgus
Dīc sīgnificātiōnem.
Lambertus
Possum, ich kann; posse, können.
Paedagōgus
Hāctenus, ecce vocāmur ad prandium.
Ēlocūtiō
- Parātī sunt omnēs quaestōrēs ad reddendam ratiōnem acceptī et expēnsī.
- Redde ratiōnem dispēnsātiōnis tuae.
- Reddere ratiōnem studiōrum.
- Parātus (prōmptus) est ad omnia ... ad moriendum.
- Ad utrumque parātus.
- Esse animō praesentī.
- Redde interpretātiōnem praelēctiōnis ... germānicē, gallicē, itālicē ... anglicē.
- Facere rēctē officium.
- Satisfacere praeceptōrī ... dē rē aliquā ... in aliquā rē.
- Vide, nē mentiāris, aliōquīn vapulābis ... mentīrī in aliquem.
- Percontārī aliquem.
- Nihil hāc in rē metuō.
- Nihil metuō in praelēctiōne philosophicā.
- Metuō, timeō, vereor, ut fīat ... nē fīat.
- Merīdiē quid est nōbīs reddendum? ... quid habēmus iniūnctum?
- Tenuī dudum memoriā.
- Nōn ausim (ausus sim) affirmāre certō.
- Nōn ausim affirmāre, dōnec tentāverō.
- Carēre rē aliquā ... pennīs, ātrāmentō, pecūniā.
- Praetermīsistī commata multa.
- Probē meministī.
- Spērō in diēs meliōra ... vocāmur ad prandium.
- Curre sīgnificātum patrī cibōs omnēs esse appositōs.