Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Vīcēsimum Tertium

Discipulus magistrum dē dubiō quōdam cōnsulit. Magister benīgnē respondet. Analogiae nōn ubīque fīdendum. Lātīnitās quibus cōnstet maximē. Aetātis prōgressus quid requīrat. Omnis prōfectus noster Deō tribuendus.

Persōnae:
Marcellus, Praeceptor.
Marcellus
Praeceptor, licetne pauca?
Praeceptor
Dīc līberē.
Marcellus
Cūr nōn dīcimus, hic arbor, sīcut hic labor? Item cūr genetīvum arboris nōn prōferimus paenultimā longā, ut ferē in ceterīs nōminibus terminātiōnis eiusdem?
Praeceptor
Quia loquendī ūsus aliter approbāvit. Nec enim ubīque locum habet analogia: sed ubī deficit, sequendus est eōrum ūsus, quī rēctē et pūrē locūtī sunt. Nam ipsa lātīnitās ūsū et auctōritāte magis quam ratiōne cōnstat.
Marcellus
Dā igitur auctōritātem dē nōmine arbor.
Praeceptor
« Arboris exesae truncus », apud Vergīlium. Nōnne hīc manifēstē vidēs et genus et accentum?
Marcellus
Videō, praeceptor, sed suntne alia eōdem accentū?
Praeceptor
Imprīmīs graeca omnia, ut Castor, Castoris, sīc Hector, Nestor hīsque similia. Item haec duo neutrius generis, aequor, aequoris, marmor, marmoris. Sunt et adiectīva quaedam, ut memor. Tālia quoque sunt ex « decus » et « corpus » composita, ut indecor, indecōris; tricorpor, tricorporis. Sed haec apud grammaticōs annotāta facile per tē inveniēs. Nam ista aetās tua maiōrem in diēs requīrit dīligentiam. Hūc accēdit, quod haec ipsa, quae tuō labōre ac dīligentiā invēneris, firmiōre tenēbis memoriā.
Marcellus
Agō tibi grātiās, hūmānissime praeceptor, quod mē tantā hūmānitāte nōn sōlum docēs, sed etiam admonēs.
Praeceptor
Bene facis: sed interim volō meminēris, sōlī Deō acceptum referre, quidquid bonī ex labōre meō in tē prōfīcīscitur. Frūstrā enim docendō labōrāmus, nisi labōribus nostrīs dīvīnus favor accesserit. Nōstī illud Apostolī: Neque quī plantat est aliquid, neque quī rigat: sed quī dat incrēmentum Deus.
Marcellus
Essēmus profectō plumbō stupidiōrēs, sī ista ignōrārēmus, quae nōbīs tam saepe inculcās tamque dīligenter.
Praeceptor
Tantō dīligentius vōs oportet tum meminisse, tum recordārī. Sed iam tempus est, ut ad cotīdiānum pēnsum tē referās: ego vērō intereā mē abdō in mūsēum.

Ēlocūtiō