Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Vīcēsimum Quārtum

Discipulī, quī in cotīdiānō sermōne ad latīnē loquendum dīligenter exercentur, multa dīscunt sine rēgulīs grammaticīs. Bene precandum omnibus, maximē nostrīs.

Persōnae:
Praeceptor, Nicomāchus.
Praeceptor
Dīc latīnē: ein Buch.
Nicomāchus
Liber.
Praeceptor
Liber cuius generis?
Nicomāchus
Masculīnī.
Praeceptor
Quī scīs?
Nicomāchus
Ex bene loquendī ūsū et cōnsuētūdine.
Praeceptor
Ostende ūsum.
Nicomāchus
Nam cotīdiē loquentēs, sīc dīcimus: hic liber cuius est? Dīcimus item saepe numerō: liber meus, liber tuus, bonus liber et similia.
Praeceptor
Bene respondistī: sed quis loquendī ūsum tē docuit?
Nicomāchus
Tū ipse, praeceptor.
Praeceptor
Ergone tenēs omnem ūsum linguae latīnae?
Nicomāchus
Sī tenērem, iam nōn essem discipulus.
Praeceptor
Quid igitur?
Nicomāchus
Magister, fortasse.
Praeceptor
Abī, respōnsō tuō contentus sum.
Nicomāchus
Gaudeō sānē.
Praeceptor
Age grātiās Deō, quī tibi dedit ingenium et mentem bonam.
Nicomāchus
Utinam semper agnōscam eius in mē beneficia.
Praeceptor
Utinam ille favōre suō tua studia prōsequātur. Nicomāche, quid hoc sibi vult?
Nicomāchus
Quod mihi bene precāris.
Praeceptor
Ergō tū quoque mementō bene ex animō precārī omnibus, praecipuē vērō condiscipulīs tuīs.
Nicomāchus
Meminerō, praeceptor.
Praeceptor
Addendum fuit, Deō iuvante.
Nicomāchus
Oblītus sum, fateor.

Ēlocūtiō