Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quadrāgēsimum Tertium
Dē emptiōne chartae. Auctārium in emptiōne. Suam quisque ūtilitātem cūrat.
Persōnae:
Eusēbius, Fēlīx.
Eusēbius, Fēlīx.
Eusēbius
Ā quō ēmistī istam chartam?
Fēlīx
Ā Farīnō.
Eusēbius
Estne bona?
Fēlīx
Melior quam ista tua, ut opīnor.
Eusēbius
Nihil mīror.
Fēlīx
Cūr istud dīcis?
Eusēbius
Quia fortasse cārior.
Fēlīx
Nesciō.
Eusēbius
Quantī ēmistī scapum?
Fēlīx
Nummō: tū vērō quantī?
Eusēbius
Nummō et plūris.
Fēlīx
Quantī igitur?
Eusēbius
Quīnque nummīs.
Fēlīx
Nōn male profectō ēmistī.
Eusēbius
Quīn etiam mercātor dedit mihi auctārium.
Fēlīx
Quodnam, quaesō?
Eusēbius
Schēdam chartae bibulae.
Fēlīx
Ō mē imprūdentem, quī oblītus sum petere!
Eusēbius
Ego nē petīvī quidem, sed ultrō ille dedit: Et hōc inquit addō tibi, ut mē revīsās.
Fēlīx
Sīc solent emptōrēs allicere.
Eusēbius
Nec mīrum: suum quisque commodum quaerit.
Fēlīx
Sed quid agimus, hodiernī pēnsī immemōrēs?
Eusēbius
Exiguum est, satis temporis nōbīs restat.
Ēlocūtiō
- Ībō emptum chartam ā mercātōre.
- Charta mea melior est, quam ista tua.
- Quantī ēmistī scapum? Cōdicem chartae.
- Charta ēmitur in singulōs cōdicēs nummīs plūs minus duōbus.
- Mercātor dedit mihi auctārium ... aliquid prō corōllāriō.
- Schēda chartae bibulae ēmitur obolō.
- Īnstitōrēs sīc allicere solent emptōrēs.
- Eā lēge mercātor dedit mihi aliquid corōllāriī, ut revīseren sē.
- Immemor pēnsī ... immemor mortis.
- Satis temporis nōbīs restat, quia nōndum praeteriit, trānsiit, exācta est ūndecima.
- Nōn convenit cum rē tempus; tempus nōn fert, concēdit, permittit.
- Nōn licet per tempus; aliud plānē tempus, aliud rēs postulat, requīrit.