Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quadrāgēsimum Secundum
Eduārdus et Frīderīcus experiuntur ātrāmentī suī mixtūram. Mediocritās. Experientia. Ex duōbus corruptīs aliquid compōnitur.
Persōnae:
Eduārdus, Frīderīcus.
Eduārdus, Frīderīcus.
Eduārdus
Habēsne bonum ātrāmentum?
Frīderīcus
Cūr istud rogās?
Eduārdus
Ut mihi dēs aliquantulum.
Frīderīcus
Ēhō, nōn habēs?
Eduārdus
Immō: sed eō nōn possum scrībere.
Frīderīcus
Quid obstat?
Eduārdus
Quia nimis spissum est.
Frīderīcus
Nescīs dīluere?
Eduārdus
Nōn est mihi aqua.
Frīderīcus
Dīlue vīnō.
Eduārdus
Multō minus.
Frīderīcus
Quid sī ācētō dīluās?
Eduārdus
Inde charta perflueret.
Frīderīcus
Quī scīs?
Eduārdus
Audīvī ex magistrō quōdam, quī docēbat mē scrībere.
Frīderīcus
Ego vērō aliud audīvī magis mīrum.
Eduārdus
Narrā mihi, sōdēs.
Frīderīcus
Quid mihi dabis?
Eduārdus
Bonum pirum.
Frīderīcus
Audī igitur, quod ego didicī ex quōdam paedagōgō meō: Ātrāmentum quod ācētō liquefactum est, aegrē ēluitur.
Eduārdus
Fierī potest: sed interim dā mihi paulum in ūsum praesentem.
Frīderīcus
Tene ātrāmentārium tuum bene apertum: ego īnfundam tibi.
Eduārdus
Ecce, īnfunde. Vah! quam liquidum est.
Frīderīcus
Fortasse quia nōn est gummī satis. Sed quam dēcolor.
Eduārdus
Ūtere sī vīs eō quāle est: nōn enim habeō melius.
Frīderīcus
Quid igitur faciam?
Eduārdus
Hem, inepte, nōn potes pennā tuā bene miscēre.
Frīderīcus
Miscuī satis: quid possem praetereā?
Eduārdus
Īnfunde rūrsus in cornū meum.
Frīderīcus
Admove propius, estne satis?
Eduārdus
Comprime pennā linteolum.
Frīderīcus
Ita compressī, ut ferē sit āridum, quid erit tandem?
Eduārdus
Ātrāmentum bonum aut certē mediocre.
Frīderīcus
Bona est mediocritātis rēgula, ut ex praeceptōre didicimus. Sed numquid ex duābus malīs rēbus cōnficī potest aliquid bonī?
Eduārdus
Ubi miscuerō et tibi rūrsus īnfūderō, vidēbis experīmentum.
Frīderīcus
Ārdeō istud videndī dēsīderiō.
Eduārdus
Porrige nunc ātrāmentārium tuum.
Frīderīcus
Ecce īnfunde; ohe iam satis est: quae istaec est prōfūsiō? plūs mihi dedistī, quam tibi retinuerīs.
Eduārdus
Commisce etiam atque etiam.
Frīderīcus
Numquam possit coquus sua iūra et condīmenta melius cōnfundere.
Eduārdus
Iam tandem facitō perīculum.
Frīderīcus
Dictā mihi aliquam sententiam, ut interim discam aliquid.
Eduārdus
Experientia, ut vulgō dīcitur, est rērum magistra. Habēs?
Frīderīcus
Dictō citius.
Eduārdus
Vidēlicet iam prīdem tenēbās.
Frīderīcus
Quis illud ignōret, quod est adeō vulgāre?
Eduārdus
Nunc videāmus.
Frīderīcus
Rēs appārēbit melius, ubi scrīptūra bene dēsiccāta fuerit.
Eduārdus
Quid vīs exspectāre? iam sicca est plūs satis.
Frīderīcus
Ō, vidē quam nigra sit?
Eduārdus
Dīxine vērē?
Frīderīcus
Aliquandō perīculum fēcerās scīlicet.
Eduārdus
Cōnstābit igitur experientiam esse rērum magistram.
Frīderīcus
Quīn etiam hinc experīmur, ex rērum commixtione bonam fierī temperātiōnem.
Eduārdus
Iam incipis altius philosophārī, itaque discēdō.
Frīderīcus
Ō longum sermōnem dē nihilō!
Eduārdus
Nihil mē paenitet: alioquī inertī ōtiō torpēbāmus.
Ēlocūtiō
- Bonum mihi est ātrāmentum.
- Fuitne vōbīs bona cervīsia?
- Ampulla ātrāmentāria.
- Dā mihi aliquantulum ātrāmentī.
- Ātrāmentō meō nōn possum scrībere, quia nimis spissum est.
- Dīluere ātrāmentum aquā ... ācētō.
- Ātrāmentum dīlūtius est, subinde īnfūsā aquā.
- Īnstillāre in ātrāmentum guttās aliquot aquae, ut sit liquidius.
- Charta perfluit, trānsmittit ātrāmentum.
- Docēre aliquem legere, scrībere.
- Ego audīvī magis mīrum.
- Sciō aliquid novī.
- Narrā mihi sōdēs.
- Ātrāmentum, quod ācētō liquefactum est, aegrē ēluitur.
- Dā mihi paulum ātrāmentī in ūsum praesentem.
- Tene ātrāmentārium tuum bene apertum.
- Īnfundere ātrāmentum in ātrāmentārium ... īnfundere in vās.
- Ātrāmentum liquidum est dēcolor.
- An nōn habēs melius ātrāmentum?
- Miscētō ātrāmentum tuum pennā.
- Admove ātrāmentārium propius.
- Comprime pennā linteolum.
- Numquid ex duābus rēbus malīs cōnficī potest aliquid bonī?
- Ārdeō dēsīderiō videndī parentēs tuōs.
- Porrige mihi ātrāmentārium tuum.
- Indere ātrāmentum in ātrāmentārium.
- Satis est ... satis ātrāmentī, pecūniae.
- Dedistī mihi plūs quam tibi retinuerīs.
- Commiscēre iterum atque iterum.
- Coquus sua iūra et condīmenta cōnfūdit.
- Facere perīculum.
- Dictāre alicui sententiam aliquam.
- Experientia, ut vulgō dīcitur, est rērum magistra.
- Dictāre citius ... lentius.
- Nōn possum assequī praeceptōrem dictantem.
- Scrīptūra dēsiccāta est.
- Scrīptūram recentem pulvere conspergere.
- Scrīptūra sicca est plūs satis.
- Exsiccentur litterae per sē.
- Incipit philosophārī.
- Sermō dē nihilō ... dē lānā caprīnā; dē asinī umbrā.
- Nihil mē huius reī paenitet.
- Paenitebit tē pigritiae tuae.
- Torpēre ōtiō inertī.