Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quadrāgēsimum Prīmum
Dē lapidibus emptīs et acuendīs.
Persōnae:
Camillus, Dēsidērius.
Camillus, Dēsidērius.
Dēsidērius
Ēmistīne mihi lapidēs?
Camillus
Ēmī, sīcut dēsīderāstī.
Dēsidērius
Ostende. Profectō videntur optimī esse.
Camillus
Gaudeō mē ūtiliter ēmisse.
Dēsidērius
Nōn abs rē, sed quantī?
Camillus
Prō hīs duōbus dedī obolum.
Dēsidērius
Singulōs igitur bīnīs ēmistī dēnāriīs?
Camillus
Rēs appāret. Est vīle pretium prō reī bonitāte.
Dēsidērius
Dē quō ēmistī?
Camillus
Dē quōdam circumforāneō.
Dēsidērius
Apud huius oppidī mercātōrēs singulī, et quidem minus bonī, vēneunt obolō.
Camillus
Et tamen audent interdum dīcere plūris sibi cōnstāre Lugdūnī.
Dēsidērius
Eā ferē est mercātōrum cōnsuētūdō: nihil enim proficiunt, nisi admodum mentiantur, ut ait Cicerō.
Camillus
Sed age nē tē diūtius remorer, agāmus quod īnstat.
Dēsidērius
Citō expediam: aspice mē dīligenter, ut discās aliquandō.
Camillus
Aspiciō intentīs oculīs: sed mihi opus esset spatiō paulō longiōre.
Dēsidērius
Istud ergō fiet in cubiculō, sī quandō mē vīs invīsere.
Camillus
Quō tempore?
Dēsidērius
Post scholae missiōnem: hōc est, hōrā nōnā mātūtīnā, vel quārtā postmerīdiānā. Nunc habēs lapidēs duōs, rēctē, nī fallor, in ūsum tuum accommodātōs. Hunc tertium in aliud tempus tibi integrum servābis.
Camillus
Accipe tibi, sī placet.
Dēsidērius
Quīn tibi servā; domō afferuntur mihi satis multī.
Camillus
Agō tibi quantās possum grātiās. Valē.
Dēsidērius
Incolumem tē cōnservet Deus. Sed heus! nē parcās umquam labōrī meō.
Camillus
Tū quoque et mē et rēbus vicissim ūtere, sī quid opus fuerit. Iterum valē.
Ēlocūtiō
- Mihi nōn vidēris nimis occupātus.
- Exacuere lapidēs ... apparāre lapidēs.
- Exacuere dentēs.
- Exacuere mūcrōnem in aliquem.
- Lapidēs ad scrībendum aptissimī ... parum habilēs, ad ūsum scrībendī.
- Gaudeō mē ūtiliter ēmisse.
- Quantum dedistī prō palliō tuō?
- Est pretium vīle.
- Dē quō ēmistī Biblia ista?
- Dē quōdam bibliopōlā.
- Singula Biblia vēneunt paucīs nummīs.
- Plūris cōnstant librī tēctī coriō suillō quam membrānā.
- Mercātōrēs nihil proficiunt, nisi admodum mentiantur.
- Remorārī aliquem.
- Agāmus quod īnstat.
- Aspice magistrum praeeuntem, ut discās.
- Aspicere oculīs intentīs.
- Opus esset mihi spatiō paulō longiōre.
- Invīsere aliquem post missiōnem scholae ... cum grex discipulōrum dīmissus est.
- Hī lapidēs rēctē in ūsum meum accommodātī sunt.
- Reservāre aliquid in aliud tempus.
- Quīn tibi servā hās pennās.
- Hae pennae allātae sunt mihi domō.
- Deus praeceptōrem nostrum cōnservet salvum et incolumem.
- Suntne parentēs tuī adhūc salvī et incolumēs? Valentne?
- Parcere alicui.
- Nē parcās labōrī meō.