Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quadrāgēsimum Quārtum
Quīdam ex iīs, quī profectī sunt, dissimulanter recūsat iuvenī chartam in libellum compingere: sed oblātā occāsiōne dē minūtīs rēbus cum illō fābulātur: ut eum sīc in linguā Latīnā exerceat. Eādem operā, ut iuvenis cāritātis exemplum discat, compingit eī libellum chartāceum. Postrēmō illum paucīs et brevibus praeceptīs īnstituit. Exemplum dissimulātiōnis in bonum.
Persōnae:
Frānciscus, Gervāsius.
Frānciscus, Gervāsius.
Frānciscus
Rogō tē, Gervāsī, compinge mihi hanc chartam.
Gervāsius
Quid mē rogās? nōn est ars mea.
Frānciscus
Et tamen saepe compingis aliīs!
Gervāsius
Quot habēs schedās?
Frānciscus
Octō: sed iam sunt complicātae; tantum restat, īnsuere membrānae.
Gervāsius
Quid dabis, sī tibi compēgerō?
Frānciscus
Nihil habeō, quod possim dare: nam pecūnia nūlla mihi est.
Gervāsius
Ergō quaere tibi alium opificem, nōn enim grātīs faciam.
Frānciscus
Mī Gervāsī, tū es tam bonus. Dēnegābis mihi rem tantillam?
Gervāsius
Scīn' tū, quid habeat prōverbium?
Frānciscus
Quod prōverbium dīcis?
Gervāsius
«Manus manum lavat (fricat)».
Frānciscus
Quid hōc sibi vult?
Gervāsius
Dā aliquid, sī quid velīs accipere.
Frānciscus
Sī quid habērem, certē darem libenter.
Gervāsius
Cēdō merendam tuam.
Frānciscus
Merendam? hā mē miserum! quid ēdam? Mālim dare pilleum, sī audērem.
Gervāsius
Merenda tua parva rēs est.
Frānciscus
Sed vehementer ēsuriō.
Gervāsius
Quid causae est?
Frānciscus
Quia nihil prāndī nisi frustum pānis, et trēs aut quattuor iuglandēs.
Gervāsius
Ēhō, quid causae fuit?
Frānciscus
Quia māter domō aberat.
Gervāsius
Quis ergō tibi dedit merendam?
Frānciscus
Ipsa.
Gervāsius
Atquī dīxistī eam āfuisse.
Frānciscus
Vērum est: aberat enim tempore prandiī: nec rediit nisi paulō ante merendam.
Gervāsius
Nihilne ēdistī domī, antequam in lūdum venīrēs?
Frānciscus
Nihil.
Gervāsius
Cūr nōn?
Frānciscus
Quia timēbam ut adessem in tempore.
Gervāsius
Tintinnābulī sonitus tē satis admonēre dēbet.
Frānciscus
Sed rārō audīmus in nostrīs aedibus.
Gervāsius
Quid ita?
Frānciscus
Quia longē nimis ab hāc scholā absunt.
Gervāsius
Suntne vēra ista omnia, quae mihi narrās?
Frānciscus
Vēra profectō, Gervāsī.
Gervāsius
Age, dā mihi tuam chartam, ego tibi compingam ēlegantem libellum! tū interim ede merendam tuam.
Frānciscus
Ego petam ā mātre obolum, quem dabō tibi.
Gervāsius
Cavē petās, nihil volō: quīn potius darem tibi, sī egerēs.
Frānciscus
Agō tibi grātiās.
Gervāsius
Nōnne putābās mē sēriō petere abs tē merendam?
Frānciscus
Profectō sīc putābam.
Gervāsius
Atquī dicēbam iocō.
Frānciscus
Quam ob rem?
Gervāsius
Ut paulisper audīrem tē Latīnē fābulārī. Nam quod bene discis, gaudeō. Quantī ēmistī chartam hanc?
Frānciscus
Dedī prō cōdice duōs nummōs.
Gervāsius
Nōn ēmistī male, bona est: sed nōn rēctē complicāstī. Habēsne membrānam?
Frānciscus
Ecce tibi.
Gervāsius
Bene rēs habet: ego citius cōnfēcerō quam tū merendam perēderīs.
Frānciscus
Habēbō tibi maximam grātiam, mī Gervāsī.
Gervāsius
Honestē loqueris: sed mementō, fīlī, semper vīvere in timōre Dominī, dīligenter oboedīre mātrī, frequēns esse in scholā, dīligēns in studiō: nōn versārī cum prāvīs ac dissolūtīs: dēnique quibus poteris benefacitō, quōmodō vidēs mē fēcisse tibi: intellēxistīn?
Frānciscus
Optimē.
Gervāsius
Fac igitur ut saepe recordēris.
Frānciscus
Faciam, Deō volente.
Gervāsius
Ede nunc ōtiōsē.
Ēlocūtiō
- Compingere librum ... cōnsuere.
- Glūtinātor lībrōrum hunc librum bene quidem compēgit, sed dēprāvātus, mūtilātus est, nōn est integer.
- Glūtinātor lībrōrum.
- Quot habēs schedās?
- Complicāre chartam.
- Īnsuere chartam membrānae.
- Nūlla est frātrī meō pecūnia.
- Dēnegāre alicui aliquid.
- Scīn' tū, quid habeat prōverbium?
- Manus manum lavat (fricat).
- Dā, ut accipiās.
- Cēdō merendam tuam ... cēdō librum.
- Mālim dare pilleum meum, quam merendam, sī audērem.
- Ēsuriō vehementer.
- Prāndī nihil, nisi frustum pānis.
- Quid causae est?
- Abesse domō ... tempore prandiī.
- Venīre in lūdum ... domī edendum, nōn in lūdō.
- Timēbam ut adessem in tempore ... nē nōn adessem.
- Sonitus tintinnābulī admonet mē dē reditū in scholam.
- Admonēre aliquem dē rē aliquā et alicuius reī.
- Rārō audīmus hōram in nostrīs aedibus.
- Aedēs nostrae longē nimis ab hāc scholā absunt.
- Suntne vēra omnia quae narrās?
- Cavē, petās pecūniam.
- Cavē dīxerīs, prō: nē dīxerīs.
- Egēre pecūniā.
- Dīcere iocō.
- Fābulārī Latīnē.
- Quod bene discis, gaudeō.
- Gaudeō tē bene discere.
- Ēmī hanc chartam obolō ... nummō.
- Dedī prō hōc palliō decem nummōs.
- Oboedīre mātrī ... magistrātuī.
- Vīvere in timōre Dominī.
- Geōrgius frequēns est in scholā ... dīligēns in studiō.
- Versārī cum prāvīs ac dissolūtīs ... cum scurrīs.
- Ūtī familiāritāte alicuius.
- Benefacere omnibus.
- Bene merērī dē omnibus; cōnferre beneficia in omnēs.