Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Vīcēsimum Septimum

Fīlius suam patrī in scrībendō nāvātūrus operam ā praeceptōre petit veniam, et iubētur posterō diē afferre testimōnium.

Persōnae:
Lambertus, Praeceptor.
Lambertus
Licetne abesse hōrā secundā?
Praeceptor
Quid habēs negōtiī?
Lambertus
Pater eget operā meā.
Praeceptor
Quā in rē?
Lambertus
Ut eī aliquid scrībam.
Praeceptor
Sed interim nōn reddēs, quae praescrīpta sunt vōbīs?
Lambertus
Iam ēdidicī.
Praeceptor
Factum bene.
Lambertus
Placetne tibi audīre mē?
Praeceptor
Crās audiam, cum licēbit per ōtium.
Lambertus
Permittisne igitur, ut absim, praeceptor?
Praeceptor
Age permittō: sed ita, ut crāstinō diē scrīptum afferās testimōnium.
Lambertus
Ego semper tibi afferō aut ā patre scrīptum, aut ā nostrō famulō, patris nōmine.
Praeceptor
Rēctē facit pater. Sunt enim multī, quī mē pāscunt mendāciīs. Nunc abī, et patrī dīc salūtem verbīs meīs.
Lambertus
Faciam, praeceptor.

Ēlocūtiō