Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Trīcēsimum Quīntum
Thōmās Theodōrō dē suā merendā impertit, et simul ratiōnem ostendit, quā sibi ille in posterum merendam et ientāculum prōspiciat.
Persōnae:
Theodōrus, Thōmās.
Theodōrus, Thōmās.
Theodōrus
Ōrō tē, dā mihi ex pāne tuō.
Thōmās
Mihi nōn habeō nimis: tamen volō tibi impertīre, accipe.
Theodōrus
Grātiās agō tibi.
Thōmās
Nōn est, quod agās ob rem tantulam: Sed dīc, quaesō, cūr nōn attulisti?
Theodōrus
Quia nōn fuit domī nostrae, quī mihi daret.
Thōmās
Tū vērō cūr nōn accipis?
Theodōrus
Nōn audeō, nisi det māter.
Thōmās
Bene facis; sed audī bonum cōnsilium.
Theodōrus
Auscultō, ut audiam: dīc quaesō.
Thōmās
Cum prandiō fīnītō tolluntur mēnsae reliquiae, petitō merendam tuam, eamque in pēram statim recondītō, ita fiet, ut numquam immūnis veniās.
Theodōrus
Dē ientāculō autem quid suādēs?
Thōmās
Ut petās in exitū cēnae, et īdem faciās, quod dīxī tibi dē merendā.
Theodōrus
Numquam vīdī melius cōnsilium esse datum.
Thōmās
Fac igitur ut meminerīs, et cum vīs, ūtere.
Theodōrus
Ego vērō ūtar, quotiēs opus erit.
Ēlocūtiō
- Impertīre alicui aliquid.
- Nēmō est domī nostrae.
- Auscultāre alicui.
- Auscultāre aliquem.
- Prandiō fīnītō, vel, prānsus ad tē accēdam.
- Tollere reliquiās mēnsae.
- Recondere aliquid in pēram suam.
- Recondere gladium in vāgīnam.
- Recondere sē in aliquem locum.
- Immūnis ā bellō, immūnis mīlitiā.
- Suādēre alicui aliquid.
- Persuādēre alicui aliquid.
- In exitū cēnae. Exeunte cēnā.
- Nesciō, quis futūrus huius reī exitus; quem ēventum rēs habitūra sit, nōndum sciō.
- Fac, quod dīxī tibi.