Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Trīcēsimum Quārtum

Theophilus et Thōmās dē prandiī hōrīs inter sē colloquuntur: ille mātūrius ait sē prandere, hic sērius, idque propter patrem ē cūriā exspectandum: eādemque dē causā psalmōrum cantiōnī sē interesse nōn posse. Modus servandus. Offēnsiōnēs mūtuō remittendae.

Persōnae:
Theophilus, Thōmās.
Theophilus
Quandō vīs prandere?
Thōmās
Ego iam prāndī.
Theophilus
Quotā hōrā?
Thōmās
Sēsquioctāvā.
Theophilus
Tam māne igitur prāndetis?
Thōmās
Sīc ferē solēmus aestāte. Vōs autem?
Theophilus
Nōn prāndēmus ante sēsquidecimam: interdum post ūndecimam.
Thōmās
Huī! Cūr nōn citius?
Theophilus
Exspectandus est pater, dum ē cūriā redeat.
Thōmās
Tū igitur nōn potes adesse in aulā ad cantiōnem hymnōrum.
Theophilus
Rārō admodum intersum.
Thōmās
Quōmodō excūsāris?
Theophilus
Exemptus sum illō mūnere.
Thōmās
Quis tē exēmit?
Theophilus
Didascalus patris meī monitū.
Thōmās
Ergone omnēs senātōrum fīliī habent huiusmodī prīvilēgium?
Theophilus
Habent, modo patrēs iubeant.
Thōmās
Nōnne māter posset tibi dare prandium ante reditum patris ē senātū?
Theophilus
Posset quidem; sed pater vult ā mē exspectārī.
Thōmās
Quam ob rem?
Theophilus
Quia sīc illī placet.
Thōmās
Nunc mihi tacendum est. Ōs enim mihi occlūsistī.
Theophilus
Cūr tū es tam cūriōsus percontātor?
Thōmās
Adulēscēns sum: et adulēscentēs semper cupiunt aliquid scīre novī.
Theophilus
Fateor: sed est modus in rēbus, ut praeceptor nōs saepe docet.
Thōmās
Ergō discēdāmus, ut tē prānsum cōnferās.
Theophilus
Ignōsce, quaesō, sī quā in rē tē offenderim.
Thōmās
Ego abs tē īdem petō: ego, inquam, potius, quī tē offendere potuī loquācitāte meā, sed nihil malī cōgitāns.

Ēlocūtiō