Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Trīcēsimum Tertium
Invītat Silvium ad ientandum Stephanus. Exemplum convictūs, oboedientiae et studiī.
Persōnae:
Stephanus, Silvius.
Stephanus, Silvius.
Stephanus
Vīs ientāre mēcum?
Silvius
Nōn habeō ientāculum.
Stephanus
Quid nōn attulisti?
Silvius
Ego domī ientāveram.
Stephanus
Itane semper facis?
Silvius
Minimē; sed quia bene māne surrēxeram, sīc mātrī placuit mē tractāre.
Stephanus
Prōsit tibi: ego igitur sōlus ientābō.
Silvius
Et ego interim studēbō.
Ēlocūtiō
- Ientāre cum aliquō.
- Surgite, iam vendit puerīs ientācula pīstor.
- Bene māne surgere.
- Hōc mihi nōn placet, quod scrībis.
- Prōsit tibi; bene sit tibi.
- Studēre medicīnae ... dare operam medicīnae, theōlogiae, iūrisprūdentiae, philosophiae.