Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Tertium Decimum
Nōminum tertiae et quārtae dēclīnātiōnis repetītiō. Repetītiōnēs saepius iterandae.
Persōnae:
Gerārdus, Henrīcus.
Gerārdus, Henrīcus.
Gerārdus
Mox aderit praeceptor, repetāmus.
Henrīcus
Quid opus est mihi repetītiōne? sōlus repetīvī satis: omnia teneō memoriā.
Gerārdus
Quid tum? quantō saepius repetīveris, tantō melius tenēbis.
Henrīcus
Bene monēs: habeō tibi grātiam.
Gerārdus
Incipe: tempus abit.
Henrīcus
Quārtae dēclīnātiōnis.
Gerārdus
Errās, Henrīce. Incipiendum est ab exemplō hesternō.
Henrīcus
Errāvī, fateor.
Gerārdus
Dīc igitur nunc rēctē.
Henrīcus
Nom. sing. hoc sedīle. Gen. huius sedīlis, etc. ad fīnem usque. Quārtae dēclīnātiōnis nōmina hōc exemplō dēclīnantur: Nom. sing. hic sēnsus. Gen. huius sēnsūs. Dat. huic sēnsuī.
Gerārdus
Hāctenus: audiō praeceptōrem.
Ēlocūtiō
- Praeceptor aderit opīniōne celerius.
- Nōn opus est mihi repetītiōne.
- Opus est mihi calceīs.
- Opus est vōbīs librīs.
- Opus est cīvibus nummīs.
- Nummī sunt cīvibus opus.
- Ībō repetītum sōlus.
- Quantō (quō) saepius repetīveris, tantō (eō) melius tenēbis.
- Habēre grātiam.
- Tempus abit ... praeterit ... dēfluit ... lābitur.
- Incipe ab hesternā praelēctiōne.
- Dīc rēctē ... dīstīnctē ... clārā vōce.
- Errāvī, fateor ... fateor mē errāsse.