Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Trīcēsimum Prīmum
Itūrus ad forum. Prōverbium dē pāne.
Persōnae:
Martīnus, Praeceptor.
Martīnus, Praeceptor.
Martīnus
Licetne exīre, praeceptor?
Praeceptor
Quae tibi est exeundī causa?
Martīnus
Ut quaeram in forō aliquem ex nostrātibus.
Praeceptor
Quid hōc opus est?
Martīnus
Mandāre illī volō, ut meōs admoneant dē pāne mihi aut afferendō, aut mittendō.
Praeceptor
Ubi pānis dēficit, omnia sunt illīc vēnālia.
Martīnus
Istud vulgātum est apud nōs prōverbium.
Praeceptor
Immō ubīque pervulgātum: adeō pānis mortālium vītae est necessārius. Sed ad rem: tū nunc prōdīre vīs?
Martīnus
Sī tibi placet, praeceptor: nē meī negōtiī occāsiōnem āmittam.
Praeceptor
Abī, et festīnā ante prandium redīre.
Martīnus
Dabō equidem operam.
Ēlocūtiō
- Quae tibi est exeundī causa?
- Quid causae est, quod exīre velīs?
- Ībō in forum quaesītum aliquem ex nostrātibus.
- Admonē meōs dē mittendō mihi pāne ... ut mittant mihi pānem.
- Ubi pānis dēficit, omnia sunt illīc vēnālia.
- Prōverbium hōc ubīque pervulgātum est.
- Sermō vulgāris.
- Āmittere occāsiōnem negōtiī suī.
- Festīnā redīre ante prandium.
- Festīnāre ad locum, in locum.