Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Ūndētrīcēsimum
Lūcius scrībendī causā ītūrus ad tūtōrem, veniam impetrat, sed prius dīligenter interrogātur.
Persōnae:
Lūcius, Praeceptor.
Lūcius, Praeceptor.
Lūcius
Licetne mihi praeceptor, adīre tūtōrem?
Praeceptor
Quae tē causa movet?
Lūcius
Iussit ille, ut sē hodiē convenīrem, sī licēret per ōtium.
Praeceptor
Quandō iussit?
Lūcius
Nūdius tertius.
Praeceptor
Ubi illum vīdistī?
Lūcius
In āreā, quae est ē regiōne sacrae aedis.
Praeceptor
At vidē, nē mentiāris.
Lūcius
Ā mē absit mendācium. Sī vīs, dabō testēs ex condiscipulīs, quī mēcum aderant.
Praeceptor
Quī sunt illī?
Lūcius
Dōnātus et Conrādus: vīsne eōs arcessam?
Praeceptor
Manē: ego illōs conveniam. Sed dīc, quid eget tūtor operā tuā?
Lūcius
Ad aliquid dēscrībendum.
Praeceptor
Quā igitur hōrā vīs illum adīre?
Lūcius
Nunc, sī tibi placet.
Praeceptor
Quandō hūc redībis?
Lūcius
Ut prīmum mē dīmīserit.
Praeceptor
Nunc abī, atque illī ex mē dīc salūtem plūrimam.
Lūcius
Faciam libenter.
Ēlocūtiō
- Quae causa mōvit tē, ut adīrēs tūtōrem?
- Pater iussit, ut sē convenīrem.
- Nōn licet mihi per ōtium.
- Ē regiōne sacrae aedis ... templī.
- Vidē nē mentiāris.
- Dare testēs ex condiscipulīs.
- Tūtor meus eget operā meā, ad dēscrībendum aliquid.
- Dīc sorōrī tuae ex mē salūtem plūrimam.
- Salūtā tuum praeceptōrem meō nōmine.