Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Secundum
Exōrdium est repetendae praelēctiōnis.
Persōnae:
Conrādus, Dominicus.
Conrādus, Dominicus.
Conrādus
Quid agis?
Dominicus
Repetō mēcum.
Conrādus
Quid repetis?
Dominicus
Praescrīptum hodiērnum praeceptōris.
Conrādus
Tenēsne memoriā?
Dominicus
Sīc opīnor.
Conrādus
Repetāmus ūnā: sīc uterque nostrum rēctius prōnūntiābit cōram praeceptōre.
Dominicus
Tū igitur incipe, quī mē prōvocāstī.
Conrādus
Age, attentus estō: nē mē sīveris aberrāre.
Dominicus
Sum prōmptior ad audiendum, quam tū ad prōnūntiandum.
Ēlocūtiō
- Repetere scholam philosophicam.
- Repetendum est mihi praescrīptum hodiērnum.
- Teneō, quae in scholā didicī, memoriā.
- Uterque tenuit.
- Neuter illōrum rēctē prōnūntiāvit.
- Recitāre cōram praeceptōre ... cōram patre.
- Discipulī nōn sunt attentī.
- Aberrāstī, Petre.
- Prōmptior sum ad audiendum quam tū ad prōnūntiandum.
- Prōmptior sum manū meā dextrā quam tū sinistrā.
- Frāter tuus prōmptior est ad garriendum quam ad dīscendum.