Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Trīcēsimum Quārtum

Emptūrus cultrōs admonētur, ut sibi impōnī caveat.

Persōnae:
Robertus, Praeceptor.
Robertus
Praeceptor, licetne prōdīre?
Praeceptor
Quam ob rem?
Robertus
Ut emam cultrōs cēnātōriōs.
Praeceptor
Ubi sunt quōs habēbās?
Robertus
Relīquī domī.
Praeceptor
Quid ita?
Robertus
Quia iam obtūsī erant et inūtilēs.
Praeceptor
Habēsne pecūniam ad emendōs aliōs?
Robertus
Māter dedit mihi.
Praeceptor
Quis erit adiūtor in emendō?
Robertus
Gerārdus.
Praeceptor
Īte sānē: et cavēte, nē vōbīs impōnātur.
Robertus
Cavēbimus, Deō iuvante.
Praeceptor
Omnēs quidem iuvat, sed eōs potissimum, quī ad Eius honōrem omnia referunt.

Ēlocūtiō