Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Trīcēsimum Tertium
Nicolāus et frāter pānem petītum iturī, dīligenter ā praeceptōre, nē fallant eum, interrogantur.
Persōnae:
Nicolāus, Praeceptor, Norbertus et Alphōnsus Discipulī.
Nicolāus, Praeceptor, Norbertus et Alphōnsus Discipulī.
Nicolāus
Praeceptor, licetne crās īre domum?
Praeceptor
Quid eō?
Nicolāus
Petītum pānem.
Praeceptor
Nōn tibi restat?
Nicolāus
Restat quidem, sed paulum admodum.
Praeceptor
Quid frāter? estne tēcum ītūrus?
Nicolāus
Iussit pater.
Praeceptor
Quandō convenistī illum?
Nicolāus
Diē Iovis, cum vēnisset in hanc urbem.
Praeceptor
Ubi eum vīdistī?
Nicolāus
Apud forum.
Praeceptor
Nōn mentīris?
Nicolāus
Nōn mentior.
Praeceptor
Unde probābis?
Nicolāus
Sunt ex condiscipulīs, quī affuērunt.
Praeceptor
Quī tandem?
Nicolāus
Adsunt Norbertus et Alphōnsus.
Praeceptor
Estne vērum?
Discipulī
Omnīnō vērum.
Praeceptor
Quī scītis?
Discipulī
Vīdimus eius patrem, et audīvimus ipsa verba.
Praeceptor
Sī ita est, permittō, ut eās domum cum frātre.
Nicolāus
Valē, praeceptor.
Praeceptor
Vōs servet Dominus Deus.
Nicolāus
Īdem tibi precāmur ex animō.
Praeceptor
Sed heus, quandō hūc aderītis?
Nicolāus
Crāstinō diē vespere, Deō iuvante.
Praeceptor
Cūrā, ut prōmissī memineris.
Nicolāus
Cūrābō.
Praeceptor
Scīlicet, ut solēs.
Nicolāus
Immō melius spērō. Quid vīs?
Praeceptor
Ut verbīs meīs salūtem dīcās parentibus.
Nicolāus
Faciam libenter: iterum valē, praeceptor.
Praeceptor
Vōs quoque valēte: et lentō gradū ambulāte propter aestum sōlis.
Nicolāus
Ita facere solēmus.
Ēlocūtiō
- Nōn restat mihi pānis.
- Mentīrī nōn est virī bonī.
- Mendācem oportet esse memorem.
- Permittō, ut eātis domum.
- Precārī ex animō.
- Meminisse prōmissī.
- Dīc verbīs meīs conterrāneō tuō salūtem.
- Ambulāre lentō gradū propter aestum sōlis.