Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Nōnum
Dēsidērius Iacōbum monet, nē sit cūriōsus aliēnārum rērum percontātor. Horātius: Percontātōrem fugitō: nam garrulus īdem est: Nec retinent patulae commissa fidēliter aurēs. Exemplum in percontātōrēs.
Persōnae:
Dēsidērius, Iacōbus.
Dēsidērius, Iacōbus.
Dēsidērius
Unde venīs?
Iacōbus
Domō.
Dēsidērius
Quid agitur domī vestrae?
Iacōbus
Nihil tua refert.
Dēsidērius
Fateor: sed familiārēs sīc rogāre ferē solēmus, perinde quasi rogēmus: quōmodō valētis? Quōmodō sē vestrae rēs habent?
Iacōbus
Dē rē aliēnā nimium percontārī nōn decet.
Dēsidērius
Taceō: sed vidēris mihi prō aetāte nimis sapere.
Iacōbus
Nihil meum dīcō: id audīvī saepe.
Dēsidērius
Ego quoque nōn semel audīvī.
Iacōbus
Cūr ergō nōn ūteris?
Dēsidērius
Quia nōn semper in mentem venit.
Iacōbus
Immō quia tū es percontātor: quae rēs nōn sine causā datur vitiō.
Dēsidērius
Habeō grātiam, quod mē adeō amīcē moneās: posthāc, adiuvante Deō, cavēbō ineptus esse.
Iacōbus
Ita paulātim sapiēs.
Ēlocūtiō
- Petrum iamiam vēnisse domō audiō.
- Quid agitur domī vestrae?
- Nihil tua refert.
- Quod tua nihil refert, percontārī dēsine.
- Percontātōrem fugitō, nam garrulus īdem est.
- Quōmodō valētis?
- Quōmodō rēs vestrae sē habent? Quō in statū sunt rēs vestrae?
- Vidēris mihi nimis sapere ... prō aetāte tuā ...
- Nihil dīcō meum.
- Nōn venit mihi in mentem.
- Haec rēs datur vitiō.
- Cavē ineptus esse.
- Cavē tibi nē sīs ineptus.