Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Octāvum

Admonitus monītōrem vicissim monet. Suspectus caveās, nē sīs miser omnibus hōrīs: Nam timidīs et suspectīs aptissima mors est. In suspiciōsōs.

Persōnae:
Henrīcus, Hermēs.
Henrīcus
Cūr sōlus rīdēs?
Hermēs
Quid tua?
Henrīcus
Quia fortasse rīdēs mē.
Hermēs
Unde tibi orta est ista suspīciō?
Henrīcus
Quia malus es.
Hermēs
Omnēs quidem malī sumus: at ego tē peior nōn sum. Nēmō igitur rīdet, nisi aliquem irrīdeat?
Henrīcus
Nōn sīc intellegō: sed quī sōlus rīdet, ut saepe audīvī, aut stultus est, aut aliquid malī cōgitat.
Hermēs
Ista sententia cuius sit nesciō, sed cuiuscumque sit, nōn est semper vēra, tamen admonitōnem tuam in bonam partem accipiō: tēque moneō vicissim, ut caveās suspīciōsus esse: «Nam timidīs et suspectīs aptissima mors est»: ut est in mōrālī nostrō carmine.
Henrīcus
Meminī: bonī tamen cōnsulō admonitōnem tuam.

Ēlocūtiō