Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Septimum

Gabriel Germānum Chrīstiānē et hūmāniter admonet: eīdem bene ultrō facit. Cāritās. Verēcundia in petendō. Līberālis in dandō, petere quoque nōn dubitat.

Persōnae:
Gabriel, Germānus.
Gabriel
Miserētur mē tuī.
Germānus
Quid ita?
Gabriel
Quod lapide tam miserē abūtāris.
Germānus
Quōmodō abūtor?
Gabriel
Quia pessimē tractās eum in acuendō.
Germānus
Nōn est culpa mea, nōlī errāre.
Gabriel
Cuius igitur?
Germānus
Scalpellī meī, cuius aciēs obtūsa.
Gabriel
Scalpellum in culpā nōn est, sed tū ipse.
Germānus
Cūr istud dīcis?
Gabriel
Quia dēbuistī aut scalpellum tuum acuere, aut aliud aliunde rogāre commodātō, saltem ad praesēns negōtium.
Germānus
Nōn audeō petere.
Gabriel
Quid timēs?
Germānus
Nē mihi dēnegētur.
Gabriel
Ecce tibi meum.
Germānus
Grātiās agō.
Gabriel
Ūtere, quantum vīs, sed rēctē.
Germānus
Sciēns nōn abūtar.
Gabriel
Nec sīs posthāc tam verēcundus in petendō.
Germānus
Sīc est ingenium meum: soleō dare libentius quam petere.
Gabriel
Utinam multī essent tuī similēs! sed tamen quī libenter dat beneficium, is petere quoque līberē potest. Sed ego tē nimis dētineō: perfice, quod coepistī.

Ēlocūtiō