Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quīnquāgēsimum Secundum
Invītātiō ad ambulātiōnem. Deī opera invītāre dēbent ad eum imitandum.
Persōnae:
Arnulphus, Maximiliānus.
Arnulphus, Maximiliānus.
Arnulphus
Iam dūdum taedet mē totiēs repetere lūsūs scholasticōs.
Maximiliānus
Quid faciās igitur?
Arnulphus
Eāmus in hortum nostrum.
Maximiliānus
Quid agēmus?
Arnulphus
Ambulābimus, colloquēmur, Deī beneficia in eius operibus commemorābimus.
Maximiliānus
Nihil sānē iūcundius: sed petenda erit ā praeceptōre venia.
Arnulphus
Iam impetrāvī mihi et item alterī, quem vellem dūcere.
Maximiliānus
Bene rēs habet, eāmus, dūcente Deō.
Arnulphus
Precor ut nōs custōdiat.
Maximiliānus
Ego quoque īdem precor tēcum.
Ēlocūtiō
- Taedet mē vītae, taedet mē vīvere.
- Īre in hortum.
- Commemorāre beneficia Deī in eius operibus.
- Nihil iūcundius est istō lūsū.
- Petenda est venia ā praeceptōre.
- Impetrāvī potestātem lūdendī.
- Precor, ut Deus tē dūcat et redūcat.