Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quīnquāgēsimum Tertium

Invītātiō ad lūsum. Ēventus lūdī. Quidquid nōbīs dēcidit, est bonī cōnsulendum. Dītāre aliquem sōlius est Deī. Spē lucrī nōn est lūdendum. Ethinicōrum doctrīna dē fortūnā. Admonitio careat odiō et invidiā. Sōlus Deus est animōrum scrūtātor. Exemplum admonitōnis mūtuae.

Persōnae:
Henrīcus, Bonifācius.
Henrīcus
Ubi sunt iuglandēs tuae?
Bonifācius
Dē quibus loqueris iuglandibus?
Henrīcus
Quās hodiē ex praemiō accēpistī.
Bonifācius
Ubi sint, rogās? Quasi eās tibi servāre dēbuerim.
Henrīcus
Nōn sīc intellegō: sed quaerō, quid fēcerīs.
Bonifācius
Ēdī in merendā.
Henrīcus
Ēdistī, miser? Cūr potius nōn servāstī ad lūdendum?
Bonifācius
Edere māluī, quam perdere.
Henrīcus
Nōn poterās perdere nisi duodecim.
Bonifācius
Fateor.
Henrīcus
Quod sī sors tulisset, potuissēs ducentās aut fortasse plūrēs lucrīfacere.
Bonifācius
Dubius est, ut vulgō dīcitur, lūdī ēventus.
Henrīcus
Quid tum? Ubīque parātī esse dēbēmus in utramque partem, et bonī cōnsulere, quidquid nōbīs ēvēnerit.
Bonifācius
Istud ego sciō: sed nōn sum admodum lūdendī perītus in eō genere.
Henrīcus
Abī, numquam rem faciēs.
Bonifācius
Nēmō rem facit, nisi Deō volente, nec ego dītārī ex lūdō velim.
Henrīcus
Ergō, ut videō, quaerendus est mihi collūsor alius.
Bonifācius
Nihil sānē impediō. Sed manē parumper.
Henrīcus
Quid vīs?
Bonifācius
Quid tū vocās sortem, dē quā hīc mihi mentiōnem fēcistī?
Henrīcus
Ipsam fortūnam.
Bonifācius
Quid autem est fortūna?
Henrīcus
Stultōrum opīniō.
Bonifācius
Dē fortūnā quid opīnantur stultī?
Henrīcus
Nunc mihi nōn vacat dē hōc tibi respondēre: sed vidē annotātiōnem praeceptōris in Catōnem.
Bonifācius
In quem locum?
Henrīcus
In illum versiculum: «Indulget fortūna malīs, ut laedere possit».
Bonifācius
Ut videō, nōn ignōrās, quid sit fortūna.
Henrīcus
Satis sciō fortūnam nihil esse.
Bonifācius
Cūr ergō dīxistī, quod sī sors tulisset?
Henrīcus
Accidit ut sīc loquar ethinicōrum mōre. Nam eōrum librī, ut saepe docet praeceptor, plēnī sunt eiusmodī impiae doctrīnae.
Bonifācius
Nihil mīrum: nempe illī vēram Deī cognitiōnem nōn habuērunt.
Henrīcus
Sed audī mē, Bonifācī, sī vīs amplius disputāre, quaere tibi aliōs disputātōrēs: nam mihi nunc sēriō lūdendum est: volō tamen prius tē vicissim admonēre.
Bonifācius
Ō quam grātum mihi fēcerīs!
Henrīcus
Nōnne tū dīxistī haec verba: Dubius est lūdī ēventus?
Bonifācius
Fateor mē dīxisse, sed praemūnīvī.
Henrīcus
Quōmodō hōc intellegis?
Bonifācius
Addidī enim haec tria verba: ut vulgō dīcitur.
Henrīcus
Ō astūtam vulpeculam! ōs occlūsistī mihi. Sed haec inter nōs sine odiō aut malevolentiā dicta sint.
Bonifācius
Nōvit Deus utriusque animum.
Henrīcus
Est enim ille sōlus animōrum scrūtātor. Sed quid tū? Vīs hīc sōlus ōtiō torpēscere?
Bonifācius
Cōgitō, quō lūsū mē exerceam.
Henrīcus
Quasi sit diūtius cōgitandum. Age, sequere mē, dabō tibi mūtuō iuglandēs.
Bonifācius
Amīcē nunc loqueris, sed quandō reddam?
Henrīcus
Ad calendās Graecās: sī nōn poteris citius.
Bonifācius
Ō festīvum caput! eāmus.

Ēlocūtiō