Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quīnquāgēsimum Quārtum

Invītātur ad lūsum quīdam: ille studium praefert lūsuī. Exemplum rārum puerī studiōsī. Omnia tempus habent. Ūtendum rēmissiōnibus in tempore.

Persōnae:
Robertus, Stephanus.
Robertus
Quā dē rē sīc ēlātus es laetītiā?
Stephanus
Pater meus advēnit modo.
Robertus
Quid mea refert?
Stephanus
Immō plūrimum, quia nōbīs impetrāvit lūdendī veniam.
Robertus
Ain tū?
Stephanus
Vidē iuvenēs iam lūdentēs in āreā.
Robertus
Lūdant sānē aliī: ego studēre mālim, quam lūdere.
Stephanus
Nec minus ego, sed in tempore. Nam, ut est in prōverbiō: «Omnia tempus habent». Unde et nōs rēctē monet Catō noster: «Interpōne tuīs interdum gaudia cūrīs, ut possīs animō quemvīs sufferre labōrem».
Robertus
Vēra sunt, quae dīcis, fateor: sed interim omitte mē, ut sēriō studeam.
Stephanus
Per mē studeās licet: nihil impediō: at ego hāc ūtar occāsiōne.
Robertus
Ūtere sānē.

Ēlocūtiō