Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Decimum

Pūblica tūtōris admonitiō ad condiscipulōs in conclāvī commūnī. Admonitiōnis summa: nē discipulī tempore abūtantur. Extemporālis respōnsiō cuiusdam prīmae classis discipulī.

Persōnae:
Tūtor, Dōnātus.
Tūtor
Dēsinite, ō puerī, garrīre absentē magistrō.
Verba, quibus summus laeditur ille Pater.
Dē studiīs potius tractāte et rēbus honestīs:
Discite sermōnēs, aptaque verba loquī.
Discite et inter vōs reddenda revolvere saepe:
Doctor enim puerīs semper adesse nequit.
Discite sectārī vestīgia certa bonōrum:
Ōtia vōs fallant blanda cavēte precor.
Ēn ego praemoneō, vōs nē dēlectet abūtī
Tempore: nē tergum verbera dūra premant.
Ecce iterum vōbīs mōrum praedīcō magister.
Sī quis erit caesus, nē mihi det vitiō.
Dōnātus
Dēsine plūra loquī: nēmō pārēre recūsat:
Est monitor nōbīs optimus ille Pater:
Illiusque Patris Nātus, cui nōmen Iēsus:
Et quī nōs renovāns Spīritus intus alit.
Tūtor
Quem mihi spērāssem tam respondēre parātum?
Quis puer angelicōs mittit ab ōre sonōs?
Ō quam tē memorem nostrae doctissimē classis?
Nam tibi dīvīnum carmen ab ōre fluit.
Nōn sum tam fēlīx, ut fundam ex tempore versūs:
Sed modo quae dīxī, praemeditātus eram.
Dōnātus
Sī meditātus erās, quī nunc tam fundis apertē
Castaliōs laticēs? quis furor iste novus?
Tūtor
Nam tua mē tantīs mōvērunt carmina flammīs;
Ut mihi nunc videar posse movēre ferās.
Dōnātus
Sed cūr immeritum tantīs mē laudibus effers?
Est tribuenda ūnī glōria summa Deō.
Atque utinam ēloquium nōbīs spatiumque darētur,
Et nostra in laudēs solveret ōra suās.
Sed quia tempus adest, ut vōce et mente precēmur
Idque iubet doctor, dēsinō plūra loquī.

Ēlocūtiō