Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Quadrāgēsimum Sextum
Puer interrogātus dē absentiā, causam affert honestam, eamque scrīptam prōfert.
Persōnae:
Praeceptor, Titus.
Praeceptor, Titus.
Praeceptor
Quid sibi vult, quod āfuistī hāc tōtā hebdomadā?
Titus
Oportuit mē manēre domī.
Praeceptor
Quam ob rem?
Titus
Ut mātrī adessem, quae aegrōtābat.
Praeceptor
Quod illī officium praestābās?
Titus
Saepiūs eī legēbam.
Praeceptor
Quid legēbās?
Titus
Aliquid ex sacrīs litterīs.
Praeceptor
Sānctum istud et laudābile ministērium. Ō utinam sīc omnēs studērent verbō Deī. Sed quid? Nihil agēbās praetereā?
Titus
Quotiēs opus erat, illī ministrābam cum ancillā.
Praeceptor
Prōfer huius reī testimōnium, sī habēs.
Titus
Ecce.
Praeceptor
Quis scrīpsit?
Titus
Famulus noster mātris nōmine.
Praeceptor
Agnōscō eius manum: quia saepe ab illō mihi attulīstī.
Titus
Licetne igitur redīre in sēdem meam?
Praeceptor
Quidnī liceat, cum mihi satisfēceris?
Titus
Grātiās agō, praeceptor.
Ēlocūtiō
- Abesse tōtā hebdomadā.
- Oportuit mē manēre domī ... manendum mihi fuit domī.
- Praestāre alicui officia ... ministrāre alicui.
- Legere aliquid ex sacrīs litterīs.
- Studēre verbō Deī ... studēre honestātī.
- Prōferre testimōnium scrīptum ... testēs alicuius reī.
- Famulus haec scrīpsit nōmine mātris.
- Scrīpsit manū suā.
- Excūsāvit sē praeceptōrī, apud praeceptōrem, quod ipsō incōnsultō prōdierit.
- Licetne mihi redīre in sēdem meam? ... abīre in locum meum.