Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Quadrāgēsimum Quīntum
Sērō quīdam ad scholam accēdēns, excūsat sē, quod frātrem exspectāverit, eumque in forō restitisse ait, ut ātrāmentum emeret. Inter frātrēs omnia dēbent esse commūnia. Frāternitās.
Persōnae:
Praeceptor, Sigismundus.
Praeceptor, Sigismundus.
Praeceptor
Cūr nōn vēnistī citius?
Sigismundus
Exspectābam frātrem.
Praeceptor
Ubi est?
Sigismundus
Restitit in forō.
Praeceptor
Cūr eum nōn addūxistī?
Sigismundus
Voluit emere ātrāmentum.
Praeceptor
Immō pira, māla, aut aliquid ē cēterīs frūctibus.
Sigismundus
Nesciō, tamen id dīcēbat.
Praeceptor
Cum sītis frātrēs, cūr nōn habētis domī commūne ātrāmentum in ampullā?
Sigismundus
Frāter nihil vult habēre commūne mēcum.
Praeceptor
Vult igitur omnia sibi propria.
Sigismundus
Ita est.
Praeceptor
Admonē mē, cum vēnerit: ego illum docēbō, quid sit frāternitās.
Sigismundus
Faciam, praeceptor.
Praeceptor
Abī in locum tuum.
Ēlocūtiō
- Cūr nōn vēnistī citius in scholam?
- Cūr nōn sērius accessistī ad scholam?
- Exspectāre aliquem.
- Frāter restitit in forō, ut emeret chartam.
- Cōnferam mē in forum, ēmptum pira.
- Emere aliquid ē frūctibus, aliquid frūctuum.
- Nōlō tēcum quidquam commūne habēre.
- Inter frātrēs omnia dēbent esse commūnia.
- Omnia amīcīs sunt commūnia.
- Omnia tibi vīs propria.
- Abī in locum tuum, occupā locum tuum; sede in locō tuō; redī in sēdem tuam.