Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quīnquāgēsimum
In hōc colloquiō quaesīta est colloquendī māteria ex simulātō lūdendī praetextū. Exemplum bonae indolis iuvenum, cum alter bene monet, alter pāret sine contrōversiā.
Persōnae:
Nicolāus, Geōrgius.
Nicolāus, Geōrgius.
Nicolāus
Salvē, Geōrgī!
Geōrgius
Tū quoque salvus sīs, Nicolāe.
Nicolāus
Lūdāmus paulisper.
Geōrgius
Quid ais ineptē? Vix scholam ingressus es et iam dē lūdō loqueris.
Nicolāus
Nōlī īrāscī, quaesō.
Geōrgius
Nōn īrāscor.
Nicolāus
Quid ergō sīc exclāmās?
Geōrgius
Accūsō tuam stultitiam.
Nicolāus
Nōn licet igitur lūdere?
Geōrgius
Immō licet, at cum tempus est.
Nicolāus
Vah, tū nimium sapīs.
Geōrgius
Utinam saperem satis! sed mitte mē, quaesō, ut repetam quae mox reddenda erunt praeceptōrī.
Nicolāus
Aequum dīcis: volō ego quoque tēcum repetere, sī tibi placet.
Geōrgius
Ēhō, quid hōc est? Quid sibi vult ista tam subita mūtātiō? Nōnne tū modo locūtus es dē lūsū?
Nicolāus
Locūtus sum quidem, sed nōn sēriō.
Geōrgius
Cūr simulāstī?
Nicolāus
Ut paucīs tēcum fābulārer.
Geōrgius
Quid hōc prōdest?
Nicolāus
Etiam rogās? Numquam audīvistī ex praeceptōre?
Geōrgius
Nunc mihi nōn occurrit: quid, inquam, prōdest cōnfābulārī?
Nicolāus
Ad nōs in Latīnā linguā exercendōs.
Geōrgius
Profectō rēctē putās: et ego tē nunc magis amō.
Nicolāus
Habeō tibi grātiam: age repetāmus praelēctiōnem: nam brevī praeceptor aderit.
Ēlocūtiō
- Ingredī scholam.
- Dēsidērius vix scholam ingressus est et iam dē lūdō loquitur.
- Nōlī īrāscī mihi, quaesō.
- Prōvocāre ad īram aliquem.
- Accūsāre aliquem alicuius reī ... fūrtī.
- Nimium sapīs.
- Repetere reddenda praeceptōrī.
- Simulāre probitātem.
- Simulāre morbum.
- Audīre aliquid ex aliquō.
- Nōn occurrit mihi nunc.
- Exercēre sē in linguā Latīnā.
- Habeō tibi grātiam.
- Praeceptor brevī aderit ... aderit opīniōne citius.