Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Quīnquāgēsimum

Albertus percontātur dē rēbus ad Geōrgium pertinentibus.

Persōnae:
Albertus, Geōrgius.
Albertus
Quō in statū sunt rēs vestrae Lugdūnēnsēs?
Geōrgius
Nesciō, iam prīdem nihil audīmus.
Albertus
Nihilne scrīpsit frāter tuus?
Geōrgius
Post mēnsēs duōs nihil litterārum mīsit, quod vīderit pater.
Albertus
Fortasse aegrōtat.
Geōrgius
Minimē vērō; nam tabellāriī saepe nōbīs salūtem nūntiant verbīs eius.
Albertus
Libenter audiō illum rēctē valēre. Valdē eum dīligō, quī fuit mihi suāvissimus condiscipulus.
Geōrgius
Ille, ut, opīnor, tē vicissim dīligit.
Albertus
Id vērō mihi nōn est dubium. Sed nōs hōra vocat: eāmus in auditōrium.
Geōrgius
Mātūrēmus. Iam recitātur catalogus.

Ēlocūtiō