Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Ūndēquīnquāgēsimum

Robertus et Alphōnsus dē reditū ā vīndēmiā dēque ūvīs allātīs colloquuntur.

Persōnae:
Robertus, Alphōnsus.
Robertus
Grātulor tibi reditum, Alphōnse; quandō rediistī rūre?
Alphōnsus
Herī post merīdiem.
Robertus
Quid māter?
Alphōnsus
Quemadmodum illa mē sēcum dūxerat, ita redūxit.
Robertus
Nōnne vēnit in equō?
Alphōnsus
Et quidem tolutāriō.
Robertus
Tū vērō?
Alphōnsus
Quid rogās? eram illī ā pedibus.
Robertus
Nōn tibi fuit molestus labor itineris?
Alphōnsus
Nūlla mihi fuit via difficilis; adeō erat iūcunda in urbem reditiō; quid quaeris? nōluissem eques venīre.
Robertus
Quantum distat hinc vīlla vestra?
Alphōnsus
Quattuor mīliāriīs, iīsque nōn admodum longīs.
Robertus
Sed iam satis dē reditū, nunc aliud agāmus. Fuistīne memor prōmissī tuī? num rediistī vacuus?
Alphōnsus
Attulī ūvārum quantum potuī.
Robertus
Quantum igitur?
Alphōnsus
Quasillum.
Robertus
Huī, quasillum! tibi igitur? ūnī!
Alphōnsus
Immō nōbīs duōbus.
Robertus
Quid duōbus tantillum?
Alphōnsus
Nōn poteram ferre amplius, prō vīribus corpusculī meī; quod sī rōbustus essem, asinī onus asportāssem, māter enim facile permittēbat.
Robertus
Quam vellem āfuisse!
Alphōnsus
Māter et ego tē plūrimum dēsīderāvimus. Sed estō animō bonō; ea relīquit famulum rūrī, quī amplissimā corbe onustus veniet; tum illa tibi dabit affātim.
Robertus
Aha, nunc optāta loqueris, mī Alphōnse.
Alphōnsus
Eāmus domum; vidēbis quasillum nostrum adhūc, ut spērō, integrum.
Robertus
Ō lepidum caput! nam et cupiēbam īre salūtātum mātrem tuam mihi cārissimam.
Alphōnsus
Profectō illī grātissimum fēcerīs.
Robertus
Eāmus igitur.

Ēlocūtiō