Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Quīntum Decimum
Verbī tertiae coniugātiōnis repetītiō. Studiōrum collātiō cōmis esse dēbet, nec austēra. Grātulandum aliīs, sī officium rēctē faciunt.
Persōnae:
Nicolāus, Olīvārius.
Nicolāus, Olīvārius.
Nicolāus
Cūr es ōtiōsus?
Olīvārius
Nōn sum omnīnō.
Nicolāus
Quid agis igitur?
Olīvārius
Cōgitō dē praelēctiōne reddendā.
Nicolāus
Ego quoque id agō: repetāmus ūnā.
Olīvārius
Fīat: sed quam ratiōnem tenēbimus?
Nicolāus
Age praeceptōris partēs, ego discipulī.
Olīvārius
Valdē mihi placet condīciō.
Nicolāus
Sed nē sīs mihi austērior.
Olīvārius
Nē timeās: nōstī mē satis.
Nicolāus
Nōvī.
Olīvārius
Dēclīnātō legō in modō īnfīnītīvō.
Nicolāus
Īnfīnītīvī modī tempus praesēns et praeteritum imperfectum, legere, praeteritum perfectum et plūsquamperfectum, lēgisse.
Olīvārius
Perge.
Nicolāus
Sine mē paulisper respīrāre, quaesō, praeceptor.
Olīvārius
Perge nunc.
Nicolāus
Futūrum indēfīnītum, lēctūrum esse. Gerundia: legendī etc. ad fīnem usque.
Olīvārius
Gaudeō tē rēctē fēcisse officium.
Nicolāus
Ego vērō mihi grātulor: sed est Deī grātia.
Olīvārius
Rēctē dīcis, utinam ex animō.
Nicolāus
Ex animō certē.
Olīvārius
Bene habet, dēsināmus, audiō praeceptōris adventum.
Nicolāus
Eccum, adest.
Ēlocūtiō
- Cūr discipulī sunt ōtiōsī?
- Cōgitāre dē rē aliquā.
- Cōgitāre dē reddendā praelēctiōne ... Grammaticā, Historiā ...
- Praelēctiō mihi reddenda est.
- Repetere ūnā philosophiam, logicam ...
- Tenēre ratiōnem.
- Agere partēs praeceptōris ... agere partēs discipulī.
- Condīciō placet mihi.
- Timeō, nē sīs mihi austērior.
- Praefectus studiōrum nimis austērus est.
- Nē timeās, nē metuās, grex parve.
- Sine condiscipulum tuum respīrāre.
- Gaudeō Chrīstophorum frātrem tuum fēcisse officium suum ... fūnctum esse officiō.
- Grātulārī alicui dē rē aliquā ... aliquam rem ... aliquā rē.
- Gaudeō patrem rēctē valēre ... gaudeō, quod scrībis (quod scrībās).
- Audiō praeceptōris adventum ... Dīcere ex animō ... Incipiō dīcere animō cum metū.
- Eccum adest.