Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Quīntum

Ēduārdus et Fēlīx cōnferunt annōs suōs. Laudātur doctī paedagōgī dīligentia: item bonī patris prūdentia in līberōrum īnstituendōrum cūrā. Agnōscitur eā in rē Deī beneficium. Exemplum exercitātiōnis in linguā latīnā ā tenerīs annīs peractae.

Persōnae:
Ēduārdus, Fēlīx.
Ēduārdus
Quot annōs habēs?
Fēlīx
Tredecim, ut ā mātre accēpī: tū vērō?
Ēduārdus
Equidem nōn tot habeō.
Fēlīx
Quot igitur?
Ēduārdus
Deest ūnus.
Fēlīx
Sunt ergō duodecim. Sed frāter tuus quotum agit annum?
Ēduārdus
Quīntum.
Fēlīx
Quid ais? Iam latīnē loquitur.
Ēduārdus
Quid mīrāris? Semper habēmus domī paedagōgum et doctum et dīligentem: semper nōs latīnē loquī docet: nihil vernāculum effert, nisi aliquid dēclārandī causā: quīn etiam patrem nōn audēmus nisi latīnē alloquī.
Fēlīx
Numquam igitur vernāculē loquiminī?
Ēduārdus
Sōlum cum mātre, idque certā quādam hōrā, cum illa nōs ad sē vocārī iubet.
Fēlīx
Quid agitis cum familiā?
Ēduārdus
Cum familiā rārus est nōbīs sermō, et quidem tantum in trānsitū: et tamen famulī ipsī nōs latīnē alloquuntur.
Fēlīx
Quid ancillae?
Ēduārdus
Sī quandō ūsus postulat, ut eās alloquāmur, ūtimur sermōne vernāculō, ut solēmus cum ipsā mātre.
Fēlīx
Ō vōs fēlīcēs, quī tam dīligenter docēminī?
Ēduārdus
Beneficiō Deī, quem dōnī auctōrem habēmus, quī cūrat nōs tam accūrātē ērūdiendōs.
Fēlīx
Certē eius reī laus et honor ūnī caelestī Patrī dēbētur.
Ēduārdus
Sed quid agimus? Iam audiō recitārī catalōgōs.
Fēlīx
Ergō festīnēmus.

Ēlocūtiō