Latine Loquor - Liber Tertius - Colloquium Quadrāgēsimum

Interrogātiūncula dē morbō. Deus est medicōrum prīnceps.

Persōnae:
Dionȳsius, Conrādus.
Dionȳsius
Quid ēgistī per hōs quīndecim diēs?
Conrādus
Ministrāvī mātrī, quae graviter aegrōtābat.
Dionȳsius
Ain' tū?
Conrādus
Sīc est profectō.
Dionȳsius
Quō labōrābat morbō?
Conrādus
Febrī tertiānā.
Dionȳsius
An convaluit?
Conrādus
Paulātim convalēscit, grātiā Deī.
Dionȳsius
Quis eam sanāvit?
Conrādus
Medicōrum summus.
Dionȳsius
Quis ille?
Conrādus
Ipse Deus.
Dionȳsius
Dē hōc nihil dubitō: sed cuius operā?
Conrādus
Dominī Paternī.
Dionȳsius
Is habētur maximī nōminis in medicīnae professiōne.
Conrādus
Id cotīdiē probant ēgregiae cūrātiōnēs eius.
Dionȳsius
Quibus remediīs ūtēbātur in cūrandā mātre tuā?
Conrādus
Medicāmentīs.
Dionȳsius
Satis istud intellegō, etiam tē tacente; sed dīc plānē, quae fuerint ista medicāmenta?
Conrādus
Sine mē aliquantisper recordārī.
Dionȳsius
Sinō: dīc tandem quae reminiscāris?
Conrādus
Duo tantum nōmina mihi occurrunt, iniēctiōnēs et pōtiōnēs.
Dionȳsius
Quid ista cōnferunt?
Conrādus
Ēhō, ineptē, ita rogās, quasi ego medicīnae operam dederim. Itaque sī cupīs amplius scīre, quaere tūte ipse ab iīs potius, quī ista profitēntur, hōc est, ā medicīs et medicāmentāriīs, pharmacopōlīs.
Dionȳsius
Nē mihi suscēnsuerīs, ōrō.
Conrādus
Cūr tū es adeō cūriōsus?
Dionȳsius
Ut addiscam semper aliquid.
Conrādus
At vidē interim, nē vocēris percontātor.
Dionȳsius
Audī tamen item pauca.
Conrādus
Loquere.
Dionȳsius
Quamdiū aegrōtāvit māter?
Conrādus
Duās ferē hebdomadās.
Dionȳsius
Intereā ubi erat pater?
Conrādus
Profectus erat Lugdūnum ad mercātum.
Dionȳsius
Sed tū, quā hōrā rediistī in gymnasium?
Conrādus
Hodiē māne.
Dionȳsius
Dedistīne excūsātiōnem praeceptōrī?
Conrādus
Dedī.
Dionȳsius
Quid tibi respondit?
Conrādus
Factum bene, inquit. Tū vērō ubi fuistī?
Dionȳsius
Hesternō diē rūs iī cum patrūō.
Conrādus
Age, videāmus, quid sīmus redditūrī hōrā secundā: nam ego quōdam modō nunc novus sum scholasticus.

Ēlocūtiō