Latine Loquor - Liber Prīmus - Colloquium Quārtum

Exōrdium est colloquendī. Quī bene agit, nōn timet, nē reprehendātur. Prūdenter igitur facit, quī praeceptum illud ūsurpat: Sīc age, nē timeās.

Persōnae:
Gabriēl, Hierōnymus.
Gabriēl
Iamne tenēs, quae reddenda sunt hōrā tertiā?
Hierōnymus
Teneō.
Gabriēl
Ego quoque.
Hierōnymus
Ergō cōnfabulēmur paulisper.
Gabriēl
Sed sī intervēnerit observātor, putābit nōs garrīre.
Hierōnymus
Quid timēs, ubī nihil timendum est? Sī vēnerit, nōn dēprehendet nōs in ōtiō aut in rē malā: audiat, sī velit, nostrum colloquium.
Gabriēl
Optimē loqueris: sēcēdāmus aliquō in angulum, nē quis nōs impediat.

Ēlocūtiō