Latine Loquor - Liber Secundus - Colloquium Trīcēsimum Septimum
Theodōrus et Villērius dē scalpellō recēns emptō colloquuntur. Rēs inventa restituenda est dominō, sī cognōscī potest. Inventōrī dandum aliquod praemium. Deus precandus et laudandus.
Persōnae:
Theodōrus, Villārius.
Theodōrus, Villārius.
Theodōrus
Quid ais dē scalpellō, quod ēmī tibi nūdius tertius: estne satis bonum?
Villārius
Immō vērō est optimum, sed, mē miserum, paulum āfuit, quīn perderem.
Theodōrus
Ēhō, quid ais? Quōmodō id accidit?
Villārius
Cum redīrem forīs, excidit mihi in vīcō.
Theodōrus
Unde excidit?
Villārius
Ē thēcā meā, quam imprūdenter apertam relīqueram.
Theodōrus
Quōmodō recuperāstī?
Villārius
Affīxī statim chartulam valvīs iānuae, post prandium quīdam scholasticus mihi rettulit.
Theodōrus
Utinam omnēs tam fidēlēs essent, quī rēs āmissās reperiunt.
Villārius
Profectō paucī sunt, quī restituant, sī modo sit rēs alicuius pretiī.
Theodōrus
Et tamen id verbō Deī ipsō praecipitur.
Villārius
Quidnī? Est enim fūrtī speciēs, sī quis rem aliēnam inventam retinet, modo sciat, cui reddenda sit.
Theodōrus
At plērīque putant sē iūre possidēre, quidquid āmissum invēnērunt.
Villārius
Errant illī quidem gravissimē.
Theodōrus
Vērum, ut redeāmus ad inceptum sermōnem, quid dedistī scholasticō, quī scalpellum tuum invenerat?
Villārius
Dedī duōs nummōs et aliquot iuglandēs: laudāvī praetereā et paucīs admonuī idem semper esse faciendum.
Theodōrus
Rēctē fēcistī: sīc enim libentius reddet aliās, sī quid repperērit. Sed quid sī perdidissēs?
Villārius
Aequō animō tulissem: mihi ēmissem aliud.
Theodōrus
Itane aequō tulissēs animō?
Villārius
Certē nōn sine aliquā mōlestiā.
Theodōrus
Nōn igitur aequō animō: sed nōlō tē artius urgēre.
Villārius
Nōn sumus theōlogī.
Theodōrus
Quid ergō?
Villārius
Philosophī.
Theodōrus
Et quidem impertī.
Villārius
Tantō dīligentius Deum precārī dēbēmus, ut per Ēvangelium suum nōs līberēt ab ignōrantiae tenebrīs, in quibus versātī sumus.
Theodōrus
Id vērō faciēmus, sī sānctīs admōnitiōnibus pāreāmus, quās audīmus cotīdiē ā praeceptōre et saepe ā dīvīnī verbī ministrīs.
Villārius
Vidē, quantum nōbīs profuerit scalpellī meī āmissiō.
Theodōrus
Ob eam rem tibi etiam atque etiam grātulor, prīmum quod tibi rēctē ēmerīs: deinde quod āmissum recuperāverīs.
Villārius
Habeō tibi grātiam, mī Theodōre.
Theodōrus
Quīn Patrī nostrō caelestī sit laus et grātiārum āctiō.
Ēlocūtiō
- Nūdius tertius.
- Quid ais dē scalpellō?
- Quid ais dē thēcā calāmāriā?
- Quandō emptus est hic cultellus scriptōrius? Nūdius tertius.
- Estne bonus? Optimus.
- Mē miserum! Miser ego homō!
- Redīre forīs.
- Pecūnia excidit mihi ē crumēnā.
- Relinquere cistam apertam ... iānuam apertam.
- Recuperāre rem āmissam.
- Affīgere schedulam valvīs iānuae.
- Programma valvīs templī affīxum est.
- Puer quīdam sextae classīs.
- Reperīre rēs āmissās.
- Restituere āmissum.
- Rēs pretiī alicuius; rēs nūllīus pretiī.
- Rēs magnī, maximī pretiī.
- Praecipere aliquid.
- Iūre possidēre aliquid.
- Errāvit gravissimē.
- Invenīre rem āmissam.
- Redīre ad sermōnem inceptum.
- Redīre ad priōra.
- Repperī aliquid.
- Ferre animō aequō ... ferre patienter ... patientī animō ... patientiā ferendum, quod mūtārī nōn potest.
- Urgēre aliquem artius.
- Doctor theōlogiae, iūris, medicīnae.
- Precārī Deum.
- Līberāre aliquem ab ignōrantiae tenebrīs.
- Līberātī sumus per Chrīstum.
- Versārī in tenebrīs.
- Pārēre alicui.
- Audīre aliquid ex aliquō.
- Verbī dīvīnī magister vel minister.
- Haec rēs mihi multum prōdest.
- Grātulārī alicui ... dē aliquā rē ... aliquam rem, aliquā rē.
- Recuperāre āmissum.
- Habēre grātiam alicui.