Latine Loquor - Liber Quārtus - Colloquium Sextum
Praefectus officium dīligenter facit in requīrendīs absentibus.
Persōnae:
Paedagōgus, Bernārdus discipulus.
Paedagōgus, Bernārdus discipulus.
Praefectus
Ubi est frāter tuus?
Bernārdus
Modo iit domum.
Praefectus
Quid eō?
Bernārdus
Petītum nōbīs obsōnium.
Praefectus
Quid nunc vōbīs opus est obsōniō?
Bernārdus
In merendam.
Praefectus
Annōn habētis in arcā vestrā?
Bernārdus
Nōn.
Praefectus
Quid ita nōn?
Bernārdus
Quia māter nōn solet nōbīs dare obsōnium, nisi in praesēns tempus.
Praefectus
Nempe quia nōvit vōs esse gulōsōs.
Bernārdus
Numquid gulōsī sumus?
Praefectus
Quia fortasse ūnō convictū dēvorātis, quod in trēs datum fuerit.
Bernārdus
Tacē, ego dīcam frātrī tē nōs gulōsōs vocāre.
Praefectus
Tacē, ego dīcam praeceptōrī frātrem tuum nihil aliud agere quam discurrere.
Bernārdus
Atquī prōdīre nōn solet, nisi cum bonā veniā praeceptōris.
Praefectus
Atquī praeceptōrem fallit.
Bernārdus
Quōmodō fallit?
Praefectus
Nōn enim mēns est praeceptōris, ut ter cotīdiē prōdeat.
Bernārdus
Sine illum venīre; vidēbis quid tibi respondeat.
Praefectus
Immō viderit quid praeceptōrī respondeat.
Ēlocūtiō
- Īre petītum obsōnium.
- Homō gulōsus, gulae dēditus.
- Ūnō convictū Christophorus dēvorat, quod in trēs datum est.
- Frāter tuus nihil aliud agit, quam discurrit.
- Prōdiī cum bonā veniā praeceptōris.
- Nōn fuit mēns mea, ut tē fallerem.
- Nōn fuit mihi animus tē dēcipiendī.
- Sine illum venīre.
- Viderit frāter tuus, quid praeceptōrī respondeat.
- Quid aedituus respondit tibi?