<<< Auctores

Heyden

Index Colloquiorum:

Sebaldus Heyden (1499-1561) was a noted cantor, music teacher, and has been called the first true musicologist. While his De Arte Canendi is his most famous work, his Puerilium Colloquiorum Formulae proved extremely popular throughout Eastern Europe in his own day. It remains popular today for bridging the gap between Formulae, which are often presented without context, and Colloquia, which can often be so wordy as to offput early readers. We have made use of this edition which includes the dialogues of Zovitius. See Wikipedia. For an audio recording, see Indwelling Language. For an ongoing scholarly treatment of the Formulae, see this link.
Seybaldus Heyden Image taken from wikimedia.
Puerīlium Colloquiōrum Fōrmulae
Antverpiæ, apud Antōnium Tilēnium Brechtānum, 1576.

Sebaldus Heyden puerīs suae fidei commissīs, S.D.
Procul dubiō meministis adhūc, optimī puerī, cūr alterō abhinc annō veterem illum ūsum — quō vōbīs per singulōs diēs bīna rērum vocābula ad τελευτικῆς ἑρμηνείας addiscenda prōpōnēbantur — ē meō lūdō explōserim: nempe quod absurdus et ferē nullīus frūctūs vidērētur, quid enim is ad Latīnam phrāsim faceret, sī ūnō et alterō vocābulō perceptō, nullus praetereā ūsus accēderet? Substituī autem in locum vōbīs singulīs diēbus singulās ōrātiunculas — quae tamen octō syllabās nōn excēderet — addiscendas; idque in fōrmam dialogōrum, ut sīc in addiscendō grātior facultās et in repetendō iūcundior commoditās rudibus adhūc ingeniīs accēderet.
Quia vērō libellī illī Latīnāriī — ut vocāntur — nostrā manū vōbīs cōnscrīptī perpetuī esse nequeunt, et immēnsus labor sit, quotiēs periērint illī, novōs exscrībere; et tamen nisi hōs dialogōs tōtōs quisque habeat, praeterquam quod citrā taedium repetere neutiquam possit, etiam nūllum frūctum cōnsequī valeat: ideō eōs quālescumque tandem sunt imprimendōs cūrāvī, ut exiguō aere laceratōs libellōs reparāre possētis, et vōs cotīdiānae repetītiōnis vel ob characteris venustātem tantō minus pigēret. Grātīs igitur haec mūnera accipite animīs, atque vestrum praeceptōrem, ut dignum est, diligite et colite. Valē.

Ad nāsūtum lēctōrem:
Cōnsultum puerīs volumus, nāsūte, valetō:
Quaeritur hīs frūctus — glōria nūlla mihi.